<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
acrior denique Italiam ingressus est. ubi cum comperisset Maximum contra se missum, vehementius
<milestone unit="section" n="2"/>
saeviens quadrato agmine Emonam venit, sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus quae victum praebere possent intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame
<milestone unit="section" n="3"/>
urgueretur. denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere
<milestone unit="section" n="4"/>
dicere, haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus sed
<note target="n19.354.2"/>
odium tacitum in tempus distulit, quod
<milestone unit="section" n="5"/>
loco suo statim prodidit, plerique sane dicunt ipsam Emonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante quod quasi sibi civitas tota cessisset.
<note n="n19.354.1">Peter suggests as a reading to fill the lacuna: praecipue
<add>duobus praetorianis a Gallicano et Maecenate et instantibus contra praetorianos</add>
<del>per</del>
populum; cf. Gord., xxii. 8. </note>
<note n="n19.354.2">sed Peter; et P. </note>
<pb n="p.356"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio
<note target="n19.356.1"/>
defuit Menophilo et Crispino consularibus viris auctoribus. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
cum igitur frustra obsideret Aquileiam Maximinus, legatos in eandem urbem misit, quibus populus paene consenserat, nisi Menophilus cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices
<milestone unit="section" n="2"/>
respondisse
<note target="n19.356.2"/>
Maximinum esse vincendum. unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse debere, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam.
<milestone unit="section" n="3"/>
quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati sic paene ab inermibus
<milestone unit="section" n="4"/>
victi, ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium
<milestone unit="section" n="5"/>
transiit et de proximo Aquileiam obsidere coepit, ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulphure et flammis ceterisque huiusmodi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi exstinguebantur, diruebantur etiam
<milestone unit="section" n="6"/>
machinamenta. inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset,
<note n="n19.356.1">propugnatio Salm., Peter; oppugnatio P.</note>
<note n="n19.356.2">pondisse P; spopondisse Edit. princ. </note>
<pb n="p.358"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare. verum nihil profecit, nam multa et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat, unde sibi milites etiam iratiores
<milestone unit="section" n="2"/>
reddidit, huc accedebat quod deficiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum
<milestone unit="section" n="3"/>
in Maximini potestatem veniret, miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, qui ubique custodias agerent et omnia contra
<milestone unit="section" n="4"/>
Maximinum de tenderent, effectum denique est ut
<milestone unit="section" n="5"/>
obsessi angustias obsidens ipse pateretur, nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odium
<milestone unit="section" n="6"/>
Maximini. quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumque capita praefixa contis
<milestone unit="section" n="7"/>
Aquileiensibus demonstrarunt. in oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praefectus praetorii occisus est cum amicis clarioribus. missi etiam Romam capita sunt eorum. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii, quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum.
<note n="n19.358.1">See Max.-Balb., x. 1. </note>
<note n="n19.358.2">The Legio II. Parthica; see note to Carae, ii. 7. </note>
<note n="n19.358.3">Another version is given in c. xxxii. 5. </note>
<note n="n19.358.4">Especially the Pannonian and Thracian soldiers, who had made him emperor; see Herodian, viii. 6, 1. </note>
<pb n="p.360"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
Sed milites interfectis publicis hostibus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini et Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priores Gordianos in deos relatos.
<milestone unit="section" n="3"/>
post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, propere
<note target="n19.360.1"/>
traductus refectisque
<note target="n19.360.2"/>
militibus alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes.
<milestone unit="section" n="4"/>
Dici vix potest quanta laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini ferretur, occurrentibus
<milestone unit="section" n="5"/>
cunctis ad gaudium publicum, et Maximus quidem, quem multi Pupienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia, qui ubi
<note target="n19.360.3"/>
comperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occisos
<milestone unit="section" n="6"/>
autem esse Maximinos, statim
<note target="n19.360.4"/>
dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbe
<note target="n19.360.5"/>
ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa
<milestone unit="section" n="7"/>
et sacella et loca religiosa gratias agerent. Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatomben fecit iussitque per omnes civitates pare sacrificio supplicari.
<milestone unit="section" n="8"/>
deinde Maximus Romam venit senatumque ingressus
<note n="n19.360.1">propere Peter1, Jordan; p~ P; pretio Peter2.</note>
<note n="n19.360.2">refectisque Peter; fecistisque P.</note>
<note n="n19.360.3">qui ubi P, Novák; atque ibi Peter. </note>
<note n="n19.360.4">quare statim P, Peter; quare dei. by Eyssenhardt and Novák.</note>
<note n="n19.360.5">urbe Damsté; urbem P, Peter. </note>
<pb n="p.362"/>
actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interest scire quale senatus consultum fuerit vel qui dies urbis, cum est nuntiatus interemptus
<milestone unit="section" n="2"/>
Maximinus. iam primum is, qui ex Aquileiensi Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum apud
<milestone unit="section" n="3"/>
Ravennam Maximum reliquisset, et forte dies ludorum erat, cum subito sedente Balbino et Gordiano theatrum nuntius ingressus est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit,
<q>Maximinus
<milestone unit="section" n="4"/>
occisus est.</q>
ita et nuntius praeventus et imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et
<milestone unit="section" n="5"/>
consensu indicaverunt. soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principes, populus ad contionem cucurrerunt. </p></div></div></body></text></TEI>