<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem
<milestone unit="section" n="2"/>
dederat, contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris
<milestone unit="section" n="3"/>
nihil virium, multum quin immo perfidiae, tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani mortui
<note target="n19.350.2"/>
partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur
<milestone unit="section" n="4"/>
haec facere, civitates denique subdidit,
<note target="n19.350.3"/>
fana
<note n="n19.350.1">Here ends the portion of this Vita that has been transferred in P to Max.-Balb., viii. 2; see note to c. v. 3. </note>
<note n="n19.350.2">mortui Lenze; metu P, Peter; metu dei. by Cas.</note>
<note n="n19.350.3">subdidit Peter; subiit P1; subuertit P corr. </note>
<pb n="p.352"/>
diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes
<milestone unit="section" n="5"/>
civitatum concidit, ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Haec ubi Romam nuntiata sunt senatus, Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis, Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum, et Balbinum,
<note target="n19.352.1"/>
moribus delicatiorem, imperatores creavit.
<milestone unit="section" n="2"/>
quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani
<milestone unit="section" n="3"/>
Caesar est dictus, tribus igitur imperatoribus contra
<milestone unit="section" n="4"/>
Maximinum fulta res publica est. horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior.
<milestone unit="section" n="5"/>
denique ipsi contra Maximinum et senatus
<milestone unit="section" n="6"/>
et Balbinus bellum crediderunt, profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur
<note n="n19.352.1">et Balbinum om. in P1; et Clodium Balbinum (cf. Gord., x. 1; xxii. 1) P corr., Peter. </note>
<pb n="p.354"/>
occisis praecipue1
<gap reason="omitted"/>
per populum Gallicano et Maecenate. qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset, denique magna pars urbis incensa est.
<milestone unit="section" n="7"/>
Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani
<milestone unit="section" n="8"/>
victoria, verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi. </p></div><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
acrior denique Italiam ingressus est. ubi cum comperisset Maximum contra se missum, vehementius
<milestone unit="section" n="2"/>
saeviens quadrato agmine Emonam venit, sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus quae victum praebere possent intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame
<milestone unit="section" n="3"/>
urgueretur. denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere
<milestone unit="section" n="4"/>
dicere, haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus sed
<note target="n19.354.2"/>
odium tacitum in tempus distulit, quod
<milestone unit="section" n="5"/>
loco suo statim prodidit, plerique sane dicunt ipsam Emonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante quod quasi sibi civitas tota cessisset.
<note n="n19.354.1">Peter suggests as a reading to fill the lacuna: praecipue
<add>duobus praetorianis a Gallicano et Maecenate et instantibus contra praetorianos</add>
<del>per</del>
populum; cf. Gord., xxii. 8. </note>
<note n="n19.354.2">sed Peter; et P. </note>
<pb n="p.356"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio
<note target="n19.356.1"/>
defuit Menophilo et Crispino consularibus viris auctoribus. </p></div></div></body></text></TEI>