Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat, contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae, tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani mortui partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur haec facere, civitates denique subdidit, fana Here ends the portion of this Vita that has been transferred in P to Max.-Balb., viii. 2; see note to c. v. 3. mortui Lenze; metu P, Peter; metu dei. by Cas. subdidit Peter; subiit P1; subuertit P corr. diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit, ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset. Haec ubi Romam nuntiata sunt senatus, Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis, Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum, et Balbinum, moribus delicatiorem, imperatores creavit. quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus, tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res publica est. horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior. denique ipsi contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt, profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur et Balbinum om. in P1; et Clodium Balbinum (cf. Gord., x. 1; xxii. 1) P corr., Peter. occisis praecipue1 per populum Gallicano et Maecenate. qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset, denique magna pars urbis incensa est. Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani victoria, verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi. acrior denique Italiam ingressus est. ubi cum comperisset Maximum contra se missum, vehementius saeviens quadrato agmine Emonam venit, sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus quae victum praebere possent intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame urgueretur. denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere dicere, haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus sed odium tacitum in tempus distulit, quod loco suo statim prodidit, plerique sane dicunt ipsam Emonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante quod quasi sibi civitas tota cessisset. Peter suggests as a reading to fill the lacuna: praecipue duobus praetorianis a Gallicano et Maecenate et instantibus contra praetorianos per populum; cf. Gord., xxii. 8. sed Peter; et P. Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio defuit Menophilo et Crispino consularibus viris auctoribus.