Senatus consultum autem hoc fuit: Cum ventum esset in Aedem Castorum die VI kal. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: Invitum me, patres conscripti, iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo, vestrum est aestimare quid velitis, nam ego usque ad senatus iudicium incertus et varius fluctuabo. lectis litteris statim senatus adclamavit: Gordiane Auguste, di te servent. felix imperes, tu nos liberasti, salvus imperes, tu nos liberasti, per te salva res publica, omnes tibi gratias agimus. item consul rettulit: Patres conscripti, de Maximinis quid placet? responsum est: Hostes, hostes, qui eos occiderit, praemium merebitur. item consul dixit: De amicis Maximini quid videtur? adclamatum est: Hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur. item adclamatum est: Inimicus senatus in crucem tollatur, hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani con- At the southern corner of the Forum; three of its columns are still standing. This date is incorrect; see note to Max.-Balb., xv. 7. For other acclamations see note to Alex., vi. 1. See c. xx. 2 and note. sulatum spondemus. nepos Gordiani Caesar appelletur, tertius Gordianus praeturam accipiat. Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus, sic exarsit, ut non hominem sed beluam putares, iaciebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite, arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam, aulicos verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut quidam sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. causa autem iracundiae contra filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat. putabat autem quod, si ille Romae fuisset, nihil ausurus esset senatus. ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt, sed cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem cogitationis acciperet, vino se primo die obruisse dicitur eo usque ut quid actum esset ignoraret. alia die admissis amicis, qui eum videre non poterant sed tacebant atque factum senatus tacite laudabant, consilium habuit quid facto opus esset, de consilio ad contionem processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit, cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas. aulicos Kellerbauer; alios P, Peter. et nihil P, Peter. senatus om. in P. atque Obrecht; et qui P, Peter. sed P. Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est: Conmilitones, rem vobis notam proferimus. Afri fidem fregerunt, nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium. sanctissimi autem patres conscripti illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes qui mecum sentiunt, et Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt. ergo si viri estis, si vires habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos habebitis. dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum exercitu proficisci coepit. Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat, contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae, tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani mortui partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur haec facere, civitates denique subdidit, fana Here ends the portion of this Vita that has been transferred in P to Max.-Balb., viii. 2; see note to c. v. 3. mortui Lenze; metu P, Peter; metu dei. by Cas. subdidit Peter; subiit P1; subuertit P corr. diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit, ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset. Haec ubi Romam nuntiata sunt senatus, Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis, Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum, et Balbinum, moribus delicatiorem, imperatores creavit. quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus, tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res publica est. horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior. denique ipsi contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt, profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur et Balbinum om. in P1; et Clodium Balbinum (cf. Gord., x. 1; xxii. 1) P corr., Peter. occisis praecipue1 per populum Gallicano et Maecenate. qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset, denique magna pars urbis incensa est. Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani victoria, verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi.