<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuerunt et alia sub eo bella plurima ac2 proelia, ex quibus semper primus victor revertit et cum
<milestone unit="section" n="2"/>
ingentibus spoliis atque captivis, exstat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum est:
<q> Brevi tempore, patres conscripti, tot bella gessi quot nemo
<note n="n19.338.1">uel ins. by Peter; om. in P.</note>
<note n="n19.338.2">ac ins. by Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.340"/>
veterum, tantum praedae in Romanum solum attuli quantum sperari non potuit, tantum captivorum adduxi ut vix sola Romana sufficiant.</q>
reliqua orationis ad hanc rem non
<note target="n19.340.1"/>
necessaria.
<milestone unit="section" n="3"/>
Pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo concupiens usque ad Oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem
<milestone unit="section" n="4"/>
redigere; quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Sed cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod delatores evocaret, accusatores inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec aliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehelis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur
<milestone unit="section" n="6"/>
operari, contra eum defectionem pararunt. nec solum Romani, sed, quia et in milites saeviebat, exercitus qui in Africa erant subita et ingenti sedi-
<note n="n19.340.1">non ins. by Eyssenhardt and Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.342"/>
tione Gordianum senem, virum gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt, cuius factionis hic ordo fuit. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est superantes
<note target="n19.342.1"/>
eos qui rationalem in honorem Maximini defendebant.
<milestone unit="section" n="2"/>
sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi subveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere
<milestone unit="section" n="3"/>
telorum, et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat; postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio
<milestone unit="section" n="4"/>
apud oppidum Thysdrum. inde propere
<note target="n19.342.2"/>
Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt.
<milestone unit="section" n="5"/>
appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis
<note n="n19.342.1">superantes Editor (cf. Herodian, vii. 4, 6); per P; j-per Peter.</note>
<note n="n19.342.2">propere Peter; per P. </note>
<pb n="p.344"/>
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
a senatu Augusti, interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo.
<milestone unit="section" n="2"/>
Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et
<milestone unit="section" n="3"/>
eius filium, litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae
<milestone unit="section" n="4"/>
auditae sunt ab omnibus, denique ubique amici et administratores et duces, tribuni et milites Maximini
<milestone unit="section" n="5"/>
interfecti sunt; paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis iis qui missi ad eos fuerant ad Maximinum cito per indices detulerunt.
<milestone unit="section" n="6"/>
Litterarum senatus exemplum hoc fuit:
<q>Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit.
<milestone unit="section" n="7"/>
dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei publicae filium eius Gordianum
<milestone unit="section" n="8"/>
nobilem iuvenem, vestrum nunc est consentire ad salutem rei publicae obtinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque
<pb n="p.346"/>
<milestone unit="section" n="9"/>
fuerint, persequendos, a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>