<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit etiam sub eodem factio desciscentibus sagittariis Osrhoenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem a Maximino apud eos occisum
<milestone unit="section" n="2"/>
esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat, denique etiam ipsi Titum,
<note target="n19.334.3"/>
unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum
<milestone unit="section" n="3"/>
iam dimiserat, quem quidem et purpura circumdederunt, regio adparatu ornarunt et quasi sui milites
<note n="n19.334.1">manu Cas., Peter; magnus P.</note>
<note n="n19.334.2">milibus Jordan, Peter; militibus P.</note>
<note n="n19.334.3">Titum Salm., Peter; ticum P. </note>
<pb n="p.336"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
obsaepserunt, et invitum quidem, sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit quique caput eius ad
<milestone unit="section" n="5"/>
imperatorem detulit, sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit.
<milestone unit="section" n="6"/>
his rebus in dies inmanior fiebat, ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur.
<milestone unit="section" n="7"/>
Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osrhoenis et Parthis et omnibus quos
<milestone unit="section" n="8"/>
secum Alexander ducebat ad bellum, et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent.
<milestone unit="section" n="9"/>
mirandum autem adparatum belli Alexander habuit, </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
cui Maximinus multa dicitur addidisse, ingressus igitur Germaniam Transrhenanam per triginta
<note target="n19.336.1"/>
vel quadraginta
<note target="n19.336.2"/>
milia barbarici soli vicos incendit,
<note target="n19.336.3"/>
greges abegit, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani omnes
<note target="n19.336.4"/>
ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in Romanam ditionem
<milestone unit="section" n="2"/>
redegisset. ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi eum sui
<note target="n19.336.5"/>
cum suo equo inhaerentem
<milestone unit="section" n="3"/>
liberassent. habuit enim hoc barbaricae temeritatis,
<note n="n19.336.1">triginta Salm., Peter; trecenta P.</note>
<note n="n19.336.2">quadringenta P. </note>
<note n="n19.336.3">incendit om. in P.</note>
<note n="n19.336.4">omnes Eyssenhardt; amnes P; a campis Peter.</note>
<note n="n19.336.5">eum sui om. in P; cum suo equo in- haerentem P, Peter1; eum sui equo inhaerente Peter2. </note>
<pb n="p.338"/>
ut putaret imperatorem manum etiam suam semper
<milestone unit="section" n="4"/>
debere, denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum
<milestone unit="section" n="6"/>
sententia haec fuit:
<q> Non possumus tantum, patres conscripti, loqui quantum fecimus, per quadraginta vel
<note target="n19.338.1"/>
quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset.</q>
<milestone unit="section" n="7"/>
Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius
<milestone unit="section" n="8"/>
orationem fuisse, credibile est; quid enim in hac
<milestone unit="section" n="9"/>
est quod non posset barbarus miles? qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum
<milestone unit="section" n="10"/>
credebat, iussit praeterea tabulas pingi ita ut erat bellum ipsum gestum et ante Curiam proponi, ut facta
<milestone unit="section" n="11"/>
eius pictura loqueretur, quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuerunt et alia sub eo bella plurima ac2 proelia, ex quibus semper primus victor revertit et cum
<milestone unit="section" n="2"/>
ingentibus spoliis atque captivis, exstat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum est:
<q> Brevi tempore, patres conscripti, tot bella gessi quot nemo
<note n="n19.338.1">uel ins. by Peter; om. in P.</note>
<note n="n19.338.2">ac ins. by Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.340"/>
veterum, tantum praedae in Romanum solum attuli quantum sperari non potuit, tantum captivorum adduxi ut vix sola Romana sufficiant.</q>
reliqua orationis ad hanc rem non
<note target="n19.340.1"/>
necessaria.
<milestone unit="section" n="3"/>
Pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo concupiens usque ad Oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem
<milestone unit="section" n="4"/>
redigere; quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Sed cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod delatores evocaret, accusatores inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec aliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehelis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur
<milestone unit="section" n="6"/>
operari, contra eum defectionem pararunt. nec solum Romani, sed, quia et in milites saeviebat, exercitus qui in Africa erant subita et ingenti sedi-
<note n="n19.340.1">non ins. by Eyssenhardt and Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.342"/>
tione Gordianum senem, virum gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt, cuius factionis hic ordo fuit. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est superantes
<note target="n19.342.1"/>
eos qui rationalem in honorem Maximini defendebant.
<milestone unit="section" n="2"/>
sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi subveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere
<milestone unit="section" n="3"/>
telorum, et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat; postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio
<milestone unit="section" n="4"/>
apud oppidum Thysdrum. inde propere
<note target="n19.342.2"/>
Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt.
<milestone unit="section" n="5"/>
appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis
<note n="n19.342.1">superantes Editor (cf. Herodian, vii. 4, 6); per P; j-per Peter.</note>
<note n="n19.342.2">propere Peter; per P. </note>
<pb n="p.344"/>
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
a senatu Augusti, interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo.
<milestone unit="section" n="2"/>
Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et
<milestone unit="section" n="3"/>
eius filium, litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae
<milestone unit="section" n="4"/>
auditae sunt ab omnibus, denique ubique amici et administratores et duces, tribuni et milites Maximini
<milestone unit="section" n="5"/>
interfecti sunt; paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis iis qui missi ad eos fuerant ad Maximinum cito per indices detulerunt.
<milestone unit="section" n="6"/>
Litterarum senatus exemplum hoc fuit:
<q>Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit.
<milestone unit="section" n="7"/>
dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei publicae filium eius Gordianum
<milestone unit="section" n="8"/>
nobilem iuvenem, vestrum nunc est consentire ad salutem rei publicae obtinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque
<pb n="p.346"/>
<milestone unit="section" n="9"/>
fuerint, persequendos, a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>