Fuit etiam sub eodem factio desciscentibus sagittariis Osrhoenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem a Maximino apud eos occisum esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat, denique etiam ipsi Titum, unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum iam dimiserat, quem quidem et purpura circumdederunt, regio adparatu ornarunt et quasi sui milites manu Cas., Peter; magnus P. milibus Jordan, Peter; militibus P. Titum Salm., Peter; ticum P. obsaepserunt, et invitum quidem, sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit quique caput eius ad imperatorem detulit, sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit. his rebus in dies inmanior fiebat, ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur. Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osrhoenis et Parthis et omnibus quos secum Alexander ducebat ad bellum, et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent. mirandum autem adparatum belli Alexander habuit, cui Maximinus multa dicitur addidisse, ingressus igitur Germaniam Transrhenanam per triginta vel quadraginta milia barbarici soli vicos incendit, greges abegit, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani omnes ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi eum sui cum suo equo inhaerentem liberassent. habuit enim hoc barbaricae temeritatis, triginta Salm., Peter; trecenta P. quadringenta P. incendit om. in P. omnes Eyssenhardt; amnes P; a campis Peter. eum sui om. in P; cum suo equo in- haerentem P, Peter1; eum sui equo inhaerente Peter2. ut putaret imperatorem manum etiam suam semper debere, denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit. Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: Non possumus tantum, patres conscripti, loqui quantum fecimus, per quadraginta vel quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset. Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem fuisse, credibile est; quid enim in hac est quod non posset barbarus miles? qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum credebat, iussit praeterea tabulas pingi ita ut erat bellum ipsum gestum et ante Curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur, quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri. Fuerunt et alia sub eo bella plurima ac2 proelia, ex quibus semper primus victor revertit et cum ingentibus spoliis atque captivis, exstat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum est: Brevi tempore, patres conscripti, tot bella gessi quot nemo uel ins. by Peter; om. in P. ac ins. by Peter; om. in P. veterum, tantum praedae in Romanum solum attuli quantum sperari non potuit, tantum captivorum adduxi ut vix sola Romana sufficiant. reliqua orationis ad hanc rem non necessaria. Pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo concupiens usque ad Oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem redigere; quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit. Sed cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod delatores evocaret, accusatores inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec aliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehelis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur operari, contra eum defectionem pararunt. nec solum Romani, sed, quia et in milites saeviebat, exercitus qui in Africa erant subita et ingenti sedi- non ins. by Eyssenhardt and Peter; om. in P. tione Gordianum senem, virum gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt, cuius factionis hic ordo fuit. Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est superantes eos qui rationalem in honorem Maximini defendebant. sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi subveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum, et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat; postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio apud oppidum Thysdrum. inde propere Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt. appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis superantes Editor (cf. Herodian, vii. 4, 6); per P; j-per Peter. propere Peter; per P. a senatu Augusti, interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo. Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et eius filium, litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt ab omnibus, denique ubique amici et administratores et duces, tribuni et milites Maximini interfecti sunt; paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis iis qui missi ad eos fuerant ad Maximinum cito per indices detulerunt. Litterarum senatus exemplum hoc fuit: Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei publicae filium eius Gordianum nobilem iuvenem, vestrum nunc est consentire ad salutem rei publicae obtinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque fuerint, persequendos, a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus.