<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="61" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed haec omnia vehementissime contempsit, profectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus
<milestone unit="section" n="2"/>
est: pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est
<milestone unit="section" n="3"/>
repertum, et cum quiesceret post convivium, hora diei ferme septima, unus ex Germanis, qui scurrarum officium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis,
<milestone unit="section" n="4"/>
solo tamen imperatore intervigilante visus est; cui
<note n="n18.300.1">cuiusdam P corr.; cunis P 1; eius Peter.</note>
<note n="n18.300.2">et om. in P. </note>
<pb n="p.302"/>
Alexander "Quid est hoc,1" inquit,
<q>contubernalis?
<milestone unit="section" n="5"/>
num aliquid de hostibus nuntias?</q>
at ille metu perterritus et sperans non posse se evadere, quod in tentorium principis inruisset, ad contubernales suos venit eosque ad durum principem interimendum cohortatus
<milestone unit="section" n="6"/>
est. qui subito plures armatique ingressi inermes et obsistentes contruncarunt et
<note target="n18.302.2"/>
ipsum
<milestone unit="section" n="7"/>
plurimis ictibus confoderunt. aliqui dicunt omnino nihil dictum sed tantum a militibus clamatum
<q>Exi, recede,</q>
atque ita obtruncatum iuvenem optimum.
<note target="n18.302.3"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
sed omnis apparatus militaris, qui postea est ductus in Germaniam a Maximino, Alexandri fuit et potentissimus quidem per Armenios et Osrhoenos et Parthos et omnis generis hominum. </p></div><div type="textpart" n="62" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, tum
<milestone unit="section" n="2"/>
etiam illa declarant. Thrasybulus mathematicus illi amicissimus fuit. qui cum ei dixisset necessitatem esse ut gladio barbarico periret, primo laetatus est, quod sibi mortem bellicam et imperatoriam crederet
<milestone unit="section" n="3"/>
inminere; deinde disputavit ostenditque optimos quosque violenta morte consumptos, cum diceret ipsum Alexandrum, cuius nomen teneret, Pompeium, Caesarem, Demosthenem, Tullium et ceteros insignes
<milestone unit="section" n="4"/>
viros qui non quieta morte oppetissent. tantumque animi habuit, ut putaret se diis comparandum, si in
<note n="n18.302.1">est hoc Petschenig; est hic P; istic Jordan, Peter.</note>
<note n="n18.302.2">et om. in P.</note>
<note n="n18.302.3">dimiserunt ins. after optimum in P corr.; lacuna assumed by Peter. </note>
<pb n="p.304"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
bello periret, sed res eum fefellit; nam et gladio barbarico et scurrae barbari manu, verum non in bello, sed belli tempore, periit. </p></div><div type="textpart" n="63" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Mortem eius milites et qui exauctorati ab eo quondam fuerant gravissime tulerunt atque
<milestone unit="section" n="2"/>
auctores caedis trucidarunt. populus vero Romanus senatusque omnis cum provincialibus cunctis neque tristius umquam neque asperius acceperunt, simul quod successoris asperitas atque rusticitas Maximini, utpote hominis militaris, cui cum filio post eum imperium delatum est, graviorem fati necessitatem
<milestone unit="section" n="3"/>
videbatur ostendere, senatus eum in deos rettulit, cenotaphium in Gallia, Romae sepulcrum amplissimum
<milestone unit="section" n="4"/>
meruit, dati sunt et sodales, qui Alexandrini appellati sunt; addita et festi vitas matris nomine atque ipsius, quae hodieque Romae religiosissime celebratur natali eius die.
<milestone unit="section" n="5"/>
Causa occidendi eius ab aliis haec fuisse perhibetur, quod mater eius relicto bello Germanico orientem ad iactantiam sui vellet redire, atque ob hoc esset iratus
<milestone unit="section" n="6"/>
exercitus, sed haec ab amatoribus Maximini ficta sunt, qui videri noluerunt imperatorem optimum ab amico suo interfectum contra iura humana
<note target="n18.304.1"/>
atque divina. </p></div><div type="textpart" n="64" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hactenus imperium populi Romani eum
<note n="n18.304.1">romana P. </note>
<pb n="p.306"/>
principem habuit qui diutius imperaret, post eum certatim inruentibus et aliis semestribus, aliis annuis, plerisque per biennium, ad summum per triennium imperantibus, usque ad eos principes qui latius imperium tetenderunt, Aurelianum dico et deinceps.
<milestone unit="section" n="2"/>
de quibus, si vita subpeditaverit, ea quae comperta fuerint publicabimus.
<milestone unit="section" n="3"/>
Reprehensa sunt in Alexandro haec: quod Syrus esse nolebat, quod aurum amabat, quod suspiciosissimus erat, quod vectigalia multa inveniebat, quod se Magnum Alexandrum videri volebat, quod nimis severus in milites erat, quod curis privatis
<note target="n18.306.1"/>
agebat quae omnia in re publica instituerat.
<milestone unit="section" n="4"/>
Scio sane plerosque negare hunc a senatu Caesarem appellatum esse sed a militibus, qui verum prorsus ignorant; dicere praeterea non hunc fuisse consobrinum
<milestone unit="section" n="5"/>
Heliogabali. qui, ut nos sequantur, historicos eius temporis legant et maxime Acholium, qui et itinera huius principis scripsit. </p></div><div type="textpart" n="65" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Soles quaerere, Constantine maxime, quid sit quod hominem Syrum et alienigenam talem principem fecerit, cum tot Romani generis, tot aliarum provinciarum reperiantur improbi, impuri,
<milestone unit="section" n="2"/>
crudeles, abiecti, iniusti, libidinosi. iam primum possum de bonorum virorum respondere sententia
<note n="n18.306.1">curis priuatis Madvig; curas priuatis P; curas
<add>de</add>
priuatis Salm., Peter. </note>
<pb n="p.308"/>
potuisse natura, quae ubique una mater est, bonum principem nasci, deinde timore, quod pessimus esset
<milestone unit="section" n="3"/>
occisus, hunc optimum factum, sed quia verum est suggerendum, Clementiae ac Pietati tuae lecta reserabo.
<milestone unit="section" n="4"/>
notum est illud Pietati tuae, quod in Mario Maximo legisti, meliorem esse rem publicam et prope tutiorem, in qua princeps malus est, ea, in qua sunt amici principis mali, si quidem unus malus potest a plurimis bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari.
<milestone unit="section" n="5"/>
et id quidem ab Homullo ipsi Traiano dictum est, cum ille diceret Domitianum pessimum fuisse, amicos autem bonos habuisse, atque ideo illum magis odio fuisse, qui rem publicam peioris vitae hominibus mandaverit,
<note target="n18.308.1"/>
quia melius est unum malum pati quam multos. </p></div></div></body></text></TEI>