Imperavit annis xiii diebus VIIII. vixit annis On Alexander's severity see c. xii. 5 and note. It certainly was not responsible for this mutiny; see note to ยง 1. Victor also says that he was killed at Sicilia, a vicus Britanniae (Caes., xxiv. 4), but this is, of course, an error due to some confusion in the name. All the testimony points to the belief that his death occurred at or near Mainz; see C.I.L., xiii. 2, p. 298. Maximinus (Thrax), his successor; see Maxim., vii. XXVIIII mensibus III diebus vii. egit omnia ex consilio matris, cum qua occisus est. Omina mortis haec fuerunt: cum natalem diem commendaret, hostia cruenta effugit et, ut se civiliter gerebat ac permixtus populo erat, albam eius vestem, cum qua constiterat, cruentavit. laurus in Palatio cuiusdam civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum, ingens et antiqua tota subito decidit, arbores fici tres, quae ficus eas ferrent quibus Alexandrinarum nomen est, subito ante illius tentorium deciderunt, cum tentoria imperatoria his adnexa essent, mulier Druias eunti exclamavit Gallico sermone, Vadas nec victoriam speres nec te militi tuo credas. tribunal ascendit, ut contionaretur et faustum aliquid diceret, et ita coepit Occiso imperatore Heliogabalo. hoc tamen omini fuit quod iturus ad bellum milites adloqui minus fausta oratione coeptaverat. Sed haec omnia vehementissime contempsit, profectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus est: pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est repertum, et cum quiesceret post convivium, hora diei ferme septima, unus ex Germanis, qui scurrarum officium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis, solo tamen imperatore intervigilante visus est; cui cuiusdam P corr.; cunis P 1; eius Peter. et om. in P. Alexander "Quid est hoc,1" inquit, contubernalis? num aliquid de hostibus nuntias? at ille metu perterritus et sperans non posse se evadere, quod in tentorium principis inruisset, ad contubernales suos venit eosque ad durum principem interimendum cohortatus est. qui subito plures armatique ingressi inermes et obsistentes contruncarunt et ipsum plurimis ictibus confoderunt. aliqui dicunt omnino nihil dictum sed tantum a militibus clamatum Exi, recede, atque ita obtruncatum iuvenem optimum. sed omnis apparatus militaris, qui postea est ductus in Germaniam a Maximino, Alexandri fuit et potentissimus quidem per Armenios et Osrhoenos et Parthos et omnis generis hominum. Contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, tum etiam illa declarant. Thrasybulus mathematicus illi amicissimus fuit. qui cum ei dixisset necessitatem esse ut gladio barbarico periret, primo laetatus est, quod sibi mortem bellicam et imperatoriam crederet inminere; deinde disputavit ostenditque optimos quosque violenta morte consumptos, cum diceret ipsum Alexandrum, cuius nomen teneret, Pompeium, Caesarem, Demosthenem, Tullium et ceteros insignes viros qui non quieta morte oppetissent. tantumque animi habuit, ut putaret se diis comparandum, si in est hoc Petschenig; est hic P; istic Jordan, Peter. et om. in P. dimiserunt ins. after optimum in P corr.; lacuna assumed by Peter. bello periret, sed res eum fefellit; nam et gladio barbarico et scurrae barbari manu, verum non in bello, sed belli tempore, periit.