<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="54" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
et cum vehementius fremerent ac ferro quoque minarentur,
<q>Deponite,</q>
inquit,
<q>dextras contra hostem erigendas, si fortes sitis, me enim ista non
<milestone unit="section" n="2"/>
terrent, si enim unum hominem occideritis, non nobis deerit res publica, non senatus, non populus
<milestone unit="section" n="3"/>
Romanus, qui me de vobis vindicet.</q>
cum nihilo minus post ista fremerent, exclamavit,
<q>Quirites, dis-
<milestone unit="section" n="4"/>
cedite atque arma deponite.</q>
mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus omnes non ad
<note target="n18.286.2"/>
castra, sed ad deversoria varia recesserunt.
<milestone unit="section" n="5"/>
tuncque privatim intellectum est quantum eius
<milestone unit="section" n="6"/>
severitas posset, denique etiam signa stipatores et ii
<note n="n18.286.1">So Editor; lauant Graecorum morem, etquidem se instruunt P; lauant Graecorum
<add>in</add>
morem, equidem si insistunt Salm., Peter.</note>
<note n="n18.286.2">de P. </note>
<pb n="p.288"/>
qui imperatorem circumdederant in castra rettulerunt,
<milestone unit="section" n="7"/>
arma collecta populus ad Palatium tulit, eam tamen legionem quam exauctoravit rogatus post dies xxx, priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit eaque pugnante maxime vicit, cum tamen tribunos eius capitali adfecit supplicio, quod per neglegentiam illorum milites apud Daphnem luxuriati essent, vel per coniventiam seditionem fecisset exercitus. </p></div><div type="textpart" n="55" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Magno igitur apparatu inde in Persas profectus Artaxerxen regem potentissimum vicit, cum ipse cornua obiret, milites admoneret, subiectus telis
<note target="n18.288.1"/>
versaretur, manu plurimum faceret, singulos quosque
<milestone unit="section" n="2"/>
milites ad laudem verbis adduceret, fuso denique fugatoque tanto rege, qui cum septingentis elephantis falcatisque mille et octingentis curribus ad bellum venerat et
<note target="n18.288.2"/>
equitum multis milibus, statim Antiochiam rediit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit exercitum, cum et tribunos ea quae per vicos diri-
<note n="n18.288.1">telis Petschenig, Peter2; tuteli P.</note>
<note n="n18.288.2">et ins. by Petschenig; om. in P and Peter. </note>
<pb n="p.290"/>
puerant et duces et ipsos milites habere iussisset.
<milestone unit="section" n="3"/>
tumque primum servi Persae apud Romanos fuerunt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges quempiam suorum alicui servire, acceptis pretiis reddidit pretiumque vel iis qui manu ceperant servos dedit vel in aerarium contulit. </p></div><div type="textpart" n="56" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post hoc Romam venit triumphoque pulcherrimo acto apud senatum primum haec verba habuit:
<milestone unit="section" n="2"/>
Ex actis senatus die VII kal. Octob.:
<q> Persas, patres conscripti, vicimus, longae eloquentiae opus non est, tantum scire debetis, quae illorum arma
<milestone unit="section" n="3"/>
fuerint, qui apparatus, iam primum elephanti septingenti idemque turriti cum sagittariis et onere sagittarum, ex
<note target="n18.290.1"/>
his triginta cepimus, ducenti interfecti
<milestone unit="section" n="4"/>
iacent, decem et octo perduximus. falcati currus mille octingenti, ex his
<note target="n18.290.2"/>
adducere interfectorum animalium currus ducentos potuimus, sed id, quia et
<milestone unit="section" n="5"/>
fingi poterat, facere supersedimus. centum et viginti milia equitum eorum fudimus, cataphractarios, quos
<note n="n18.290.1">et P.</note>
<note n="n18.290.2">MDCCC Salm. (cf. c. lv. 2); mille se adducere P; mille † se. adducere Peter. </note>
<pb n="p.292"/>
illi clibanarios vocant, decem milia in bello interemimus, eorum armis nostros armavimus. multos
<milestone unit="section" n="6"/>
Persarum cepimus eosdemque vendidimus. terras interamnanas, Mesopotamiae scilicet, neglectas ab
<milestone unit="section" n="7"/>
impura illa belua recepimus. Artaxerxen, potentissimum regem tam in re quam nomine, fusum fuga- vimus, ita ut eum terra Persarum fugientem videret, et qua ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea
<milestone unit="section" n="8"/>
rex ipse signis effugit relictis, haec sunt, patres conscripti, gesta, eloquentiae opus non est. milites divites redeunt, laborem in victoria nemo sentit.
<milestone unit="section" n="9"/>
vestrum est supplicationem decernere, ne dis videamur ingrati.</q>
adclamatio senatus:
<q> Alexander Auguste, di te servent. Persice Maxime, di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. tropaea tua et
<milestone unit="section" n="10"/>
nos videmus, victorias et nos videmus, iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per te victoriam undique praesumimus. ille vincit qui militem regit. dives senatus, dives miles, dives populus Romanus.</q>
</p></div></div></body></text></TEI>