Dona regia in templis posuit; gemmas sibi oblatas vendidit, muliebre esse aestimans gemmas possidere, quae neque militi dari possint neque a viro haberi, cum quidam legatus uniones duos uxori eius per ipsum obtulisset magni ponderis et inusitatae mensurae, vendi eos iussit, cum pretium non invenirent, ne exemplum malum a regina nasceretur, si eo uteretur, quod emi non posset, inauribus Veneris eos dicavit. Ulpianum pro tutore habuit, primum repugnante matre deinde gratias agente, quem saepe a militum ira obiectu purpurae suae defendit, atque ideo sum- mus imperator fuit quod eius consiliis praecipue rem publicam rexit. In procinctu atque in expeditionibus apertis papilionibus prandit atque cenavit, cum militarem cibum cunctis videntibus atque gaudentibus sumeret, cir- in Peter1, Novak; inter P; in terra Petschenig, Peter2. suae Jordan, Peter; summae P. cumiret prope tota tentoria, a signis abesse neminem pateretur, si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci aut fustibus subiciebatur in conspectu eius aut virgis aut condemnationi aut, si haec omnia transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis, cum diceret, Visne hoc in agro tuo fieri quod alteri facis? clamabatque saepius, quod a quibusdam sive Iudaeis sive Christianis audierat et tenebat, idque per praeconem, cum aliquem emendaret, dici iubebat, Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. quam sententiam usque adeo dilexit ut et in Palatio et in publicis operibus praescribi iuberet. Idem cum quandam aniculam adfectam iniuriis a milite audisset, exauctoratum eum militia servum ei dedit, quod artifex carpentarius esset, ut eam pasceret, et cum dolerent hoc milites factum, persuasit omnibus ut modeste ferrent, et eos terruit, a)nai/maton imperium eius, cum fuerit durus et tetricus, idcirco vocatum est quod senatorem nullum occiderit, ut Herodianus Graecus scriptor refert in libris temporum suorum, severitatis autem tantae fuit in milites, ut saepe legiones integras exauctoraverit, ex militibus Quirites appellans, nec exercitum umquam timuerit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset quod See note to c. xxii. 4. Herodian, vi. 1, 7; 9, 8. See c. xii. 5 and notes. Modelled after the famous incident related of Julius Caesar, that he quelled a mutiny by addressing the troops as umquam tribuni vel duces de stipendiis militum quicquam accepissent, dicens, Miles non timendus si vestitus, armatus, calciatus et satur et habens aliquid in zonula, idcirco quod mendicitas militaris ad omnem desperationem vocaret armatum. apparitores denique nullos esse passus est tribunis aut ducibus milites iussitque, ut ante tribunum quattuor milites ambularent, ante ducem sex, ante legatum decem, hique ad domos suos reciperent. Et ut severitas eius agnosci posset, unam contionem militarem indendam putavi, quae illius in re militari mores ostenderet, nam cum Antiochiam venisset, ac milites lavacris muliebribus et deliciis vacarent eique nuntiatum esset, omnes eos comprehendi iussit et in vincula conici, quod ubi compertum est, mota seditio est a legione, cuius socii erant in vincula coniecti. tum ille tribunal ascendit vinctisque omnibus ad tribunal adductis, circumstantibus etiam militibus et quidem armatis ita coepit: Commilitones, si tamen ista vobis quae a vestris facta sunt displicent, disciplina maiorum rem publicam tenet, quae si dilabitur, et nomen Romanum et imperium amittemus. neque enim sub nobis ista facienda sunt quae sub impura illa bestia nuper facta sunt. milites non timendus si sugg. by Peter in note; non timet nisi P, Peter. Romani, vestri socii, mei contubernales et commilitones, amant, potant, lavant, et Graecorum more quidem se instituunt. hoc ego diutius feram? et non eos capitali dedam supplicio? tumultus post hoc ortus est. atque iterum: Quin continetis vocem in bello contra hostem, non contra imperatorem vestrum necessariam? certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas et Germanos ac Persas emittere, non contra eum, qui acceptam a provincialibus annonam, qui vestem, qui stipendia vobis adtribuit. continete igitur vocem truculentam et campo ac bellis necessariam, ne vos hodie omnes uno ore atque una voce Quirites dimittam et incertum an Quirites, non enim digni estis qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non agnoscitis.