Cum quidam Ovinius Camillus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem adfectans, eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit eique gratias egit, quod curam rei publicae, quae recusantibus bonis imponeretur, sponte reciperet. deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus quam ipse utebatur»adfecit, et cum expeditio barbarica esset nuntiata, vel ipsum si vellet ire vel ut secum proficisceretur hortatus est. et cum ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad laborem, quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam fatigatus esset, carpento imposuit, hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum ad villas suas ire praecepit, in quibus diu vixit, sed post iussu imperatoris occisus est, et quod ille militaris honestioribus Salm., Peter; hominibus P. quod et P, Peter. esset, a militibus occisus est. scio vulgum hanc, rem quam contexui Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcellinus neque Aurelius Verus neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt. contra autem et Septimius et Acholius et Encolpius ceterique vitae scriptores de hoc talia praedicaverunt. quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore utique vulgi verior reperitur. Honores iuris gladii numquam vendi passus est, dicens: Necesse est, ut qui emit et vendat. ego non patior mercatores potestatum et eos quos, si rapiant, damnare non possim, erubesco enim punire illum hominem, qui emit et vendidit. pontificatus et quindecimviratus et auguratus codicillares fecit, ita ut in senatu allegarentur. Dexippus dixit uxorem eum cuiusdam Macrini filiam duxisse, eundemque ab eo Caesarem nuncupatum. verum cum vellet insidiis occidere Alexandrum et a militibus occisus esset P; del. by Peter'2. uitae scriptores ceterique P, Peter 1; uitae scriptores del. by Peter 2. rapiant Madvig; pariant P, Peter. Macrinus, detecta factione et ipsum interemptum et uxorem abiectam, idem dicit patruum fuisse Antoninum Heliogabalum Alexandri, non sororis eius- dem matris filium, cum Christiani quendam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra popinarii dicerent sibi eum deberi, rescripsit melius esse, ut quemadmodumcumque illic deus colatur, quam popinariis dedatur. Cum igitur tantus ac talis imperator domi ac foris esset, iniit Parthicam expeditionem, quam tanta disciplina, tanta reverentia sui egit, ut non milites sed senatores transire diceres, quacumque iter legiones faciebant, tribuni taciti, centuriones verecundi, milites amabiles erant, ipsum vero ob haec tot et tanta bona provinciales ut deum suspiciebant. iam vero ipsi milites iuvenem imperatorem sic amabant ut fratrem, ut filium, ut parentem, vestiti honeste, calciati etiam ad decorem, armati nobiliter, equis etiam instructi et ephippiis ac frenis decentibus, prorsus ut Romanam rem publicam intellegeret quicumque Alexandri vidisset exercitum. elaborabat denique ut dignus illo nomine videretur, immo ut Macedonem illum vinceret, dicebatque inter Romanum Alexandrum et Macedonem multum interesse debere. fecerat denique sibi argyroaspidas et chrysoaspidas, sororis eiusdem matris Cas., Jordan; uxoris sororis ciusdem P, Peter. fecerat et phalangem triginta milium hominum, quos phalangarios vocari iusserat et cum quibus multum fecit in Perside; quae quidem erat ex sex legionibus similium armorum, stipendiorum vero post bellum Persicum maiorum.