adsessoribus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos esse promovendos qui per se rem publicam gerere possent, non per adsessores, addens militares habere suas administrationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc agere debere quod nosset. Thesauros reppertos iis qui reppererant donavit et, si multi essent, addidit his eos quos in suis habebat officiis. cogitabat secum et descriptum habebat propositos P, Peter. cui quid praestitisset, et si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde sumptus suos augerent, vocabat eos et dicebat: Quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me queraris. dabat autem haec in beneficiis quae famam eius non laederent: bona punitorum sed numquam cum auro, argento vel gemmis, nam id omne in aerarium reponebat; dabat praeposituras locorum civilium non militum, dabat eas administrationes quae ad procurationes pertinerent, rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum compleret, eosque, et si boni essent, oderat, malum necessarium vocans, praesides vero proconsules et legatos numquam fecit ad beneficium sed ad iudicium vel suum vel senatus. Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in mansionibus annonas acciperent nec portarent cibaria decem et septem, ut solent, dierum nisi in barbarico, quamvis et illic mulis eosdem atque camelis adiuvent, dicens milites se magis servare quam se ipsum, quod salus publica in his esset, aegrotantes ipse visitavit per tentoria milites etiam ultimos et carpentis vexit et omnibus necessariis adiuvit, et si et om. in P. et om. in P. forte gravius laborassent, per civitates et agros patribus familias honestioribus et sanctioribus matronis eos distribuebat, reddens impendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent. Cum quidam Ovinius Camillus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem adfectans, eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit eique gratias egit, quod curam rei publicae, quae recusantibus bonis imponeretur, sponte reciperet. deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus quam ipse utebatur»adfecit, et cum expeditio barbarica esset nuntiata, vel ipsum si vellet ire vel ut secum proficisceretur hortatus est. et cum ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad laborem, quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam fatigatus esset, carpento imposuit, hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum ad villas suas ire praecepit, in quibus diu vixit, sed post iussu imperatoris occisus est, et quod ille militaris honestioribus Salm., Peter; hominibus P. quod et P, Peter. esset, a militibus occisus est. scio vulgum hanc, rem quam contexui Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcellinus neque Aurelius Verus neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt. contra autem et Septimius et Acholius et Encolpius ceterique vitae scriptores de hoc talia praedicaverunt. quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore utique vulgi verior reperitur. Honores iuris gladii numquam vendi passus est, dicens: Necesse est, ut qui emit et vendat. ego non patior mercatores potestatum et eos quos, si rapiant, damnare non possim, erubesco enim punire illum hominem, qui emit et vendidit. pontificatus et quindecimviratus et auguratus codicillares fecit, ita ut in senatu allegarentur. Dexippus dixit uxorem eum cuiusdam Macrini filiam duxisse, eundemque ab eo Caesarem nuncupatum. verum cum vellet insidiis occidere Alexandrum et a militibus occisus esset P; del. by Peter'2. uitae scriptores ceterique P, Peter 1; uitae scriptores del. by Peter 2. rapiant Madvig; pariant P, Peter. Macrinus, detecta factione et ipsum interemptum et uxorem abiectam, idem dicit patruum fuisse Antoninum Heliogabalum Alexandri, non sororis eius- dem matris filium, cum Christiani quendam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra popinarii dicerent sibi eum deberi, rescripsit melius esse, ut quemadmodumcumque illic deus colatur, quam popinariis dedatur. Cum igitur tantus ac talis imperator domi ac foris esset, iniit Parthicam expeditionem, quam tanta disciplina, tanta reverentia sui egit, ut non milites sed senatores transire diceres, quacumque iter legiones faciebant, tribuni taciti, centuriones verecundi, milites amabiles erant, ipsum vero ob haec tot et tanta bona provinciales ut deum suspiciebant. iam vero ipsi milites iuvenem imperatorem sic amabant ut fratrem, ut filium, ut parentem, vestiti honeste, calciati etiam ad decorem, armati nobiliter, equis etiam instructi et ephippiis ac frenis decentibus, prorsus ut Romanam rem publicam intellegeret quicumque Alexandri vidisset exercitum. elaborabat denique ut dignus illo nomine videretur, immo ut Macedonem illum vinceret, dicebatque inter Romanum Alexandrum et Macedonem multum interesse debere. fecerat denique sibi argyroaspidas et chrysoaspidas, sororis eiusdem matris Cas., Jordan; uxoris sororis ciusdem P, Peter. fecerat et phalangem triginta milium hominum, quos phalangarios vocari iusserat et cum quibus multum fecit in Perside; quae quidem erat ex sex legionibus similium armorum, stipendiorum vero post bellum Persicum maiorum.