Cum amicos militares habuisset, ut usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi usque ad quinque pocula instituerat, reservaret, unum tantum poculum amicis exhibebat in honorem Alexandri Magni, idque brevius, nisi si quis, quod licebat, maius libere postulasset, usus Veneris in eo moderatus fuit, exsoletorum ita expers, ut, quemadmodum supra diximus, legem de his auferendis ferre voluerit. Horrea in omnibus regionibus publica fecit, ad quae conferrent bona ii qui privatas custodias non haberent, balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non habebant, nam hodieque multa dicuntur Alexandri. fecit et domos pulcherrimas easdemque amicis suis maxime integris viris donavit. Vectigalia publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Heliogabalo praestiterant tertiam partem aurei praestarent, hoc est tricensimam partem. tuncque primum semisses aureorum formati sunt, tunc etiam, cum ad tertiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, dicente Alexandro etiam quartarios futuros, quod minus non posset, quos quidem iam formatos in moneta detinuit, exspectans ut, si dieque P. vectigal contrahere potuisset, et eosdem ederet; sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum solidosque formari. formas binarias, ternarias et quaternarias et denarias etiam atque amplius usque ad libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecipit neque in usu cuiusquam versari; atque ex eo his materiae nomen inditum est, cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori causam, si, cum multos solidos minores dare possit, dans decem vel amplius una forma triginta et quinquaginta et centum dare cogeretur. Vestes sericas ipse raras habuit; holosericam numquam induit, subsericam numquam donavit. divitiis nullius invidit, pauperes iuvit, honoratos, quos pauperes vere non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis, animalibus, gregibus, ferramentis rusticis. in thesauris vestem numquam nisi annum esse passus est eamque statim expendi iussit, omnem vestem quam donavit ipse perspexit. omne aurum, omne argentum idque frequenter adpendit, donavit et ocreas et bracas et calciamenta inter vestimenta militaria. purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit, ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus baphiis praepositus id genus muricis repperisset. usus est ipse chlamyde saepe coccinea, in urbe tamen semper togatus fuit et in Italiae urbibus, praetextam et pictam togam num- quam nisi consul accepit, et eam quidem quam de Iovis templo sumptam alii quoque acciplebant aut praetores aut consules, accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco pontificis maximi non imperatoris. boni linteaminis adpetitor fuit, et quidem puri, dicens: Si lineae idcirco sunt ut nihil asperum habeant, quid opus est purpura in linea? aurum autem mitti et dementiam iudicabat, cum ad asperitatem ad- linteaminis Salm., Peter; linae P1; linaei P corr. ut om. in P. ad om. in P. deretur rigor, fasciis semper usus est. bracas albas habuit non coccineas, ut prius solebant. Gemmarum quod fuit vendidit et aurum in aerarium contulit, dicens gemmas viris usui non esse, matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo atque inauribus et bacato monili et corona, cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso et cyclade, quae sex uncias auri plus non haberet, prorsus censuram suis temporibus de propriis moribus gessit, imitati sunt eum magni viri et uxorem eius matronae pernobiles. aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in singulis officiis quot necessitas postularet, ita ut annonas non dignitatem acciperent fullones et vestitores et pistores et pincernae et omnes castrenses ministri, quemadmodum pestis illa instituerat, sed annonas singulas vix binas, et cum argentum in ministerio plus ducentis libris non haberet nec plures ministros, argentum et ministros et stromata, quando pascebat, accipiebat ab amicis, quod hodieque fit, si pascatur a praefectis absente imperatore, voluptates scaenicas in convivio numquam habuit, sed summa illi oblectatio pistores Loisel, Peter; pictores P, Jordan. et om. in P. nec haec P. ministros et stromata Editor; mistro mantea P; ministeria mutua Peter2. fuit, ut aut catuli cum porcellulis luderent, aut per- dices inter se pugnarent, aut galbulae parvulae sursum et deorsum volitarent. habuit sane in Palatio unum genus voluptatis, quo maxime delectatus est et quo sollicitudines publicas sublevabat. nam aviaria instituerat pavonum, phasianorum, gallinaceorum, anatum, perdicum etiam, hisque vehementer oblectabatur, maxime palumborum, quos habuisse ut ad xx milia dicitur, et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent.