quod ad nutum suum omnia faceret, denique hac illum arte deprehendi, ut quendam inmitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulte quasi praesidium postularet, ut pro eo Alexandro secreto suggereret. quod cum factum esset et Turinus suffragium promisisset dixissetque se quaedam imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere, ut adhuc impetraret, eventum vendens, cumque iterum iussisset Alexander interpellari et Turinus quasi aliud agens nutibus adnuisset neque tamen intus quicquam dixisset, impetratum autem esset quod petebatur, Turinusque ab illo, qui meruerat, fumis venditis ingentia praemia percepisset; accusari eum Alexander iussit probatisque per testes omnibus, et quibus praesentibus quid ac- solos P1, Lessing, Lenze; solus Peter. cepisset et quibus audientibus quid promisisset, in foro Transitorio ad stipitem illum adligari praecepit et fumo adposito, quem ex stipulis atque umidis lignis fieri iusserat, necavit praecone dicente, Fumo punitur qui vendidit fumum. ac ne una tantum causa videretur crudelior fuisse quaesivit diligentissime, antequam eum damnaret, et invenit Turinum saepe et in causis ab utraque parte accepisse, cum eventus venderet, et ab omnibus qui aut praeposituras aut provincias acceperant. Spectacula frequentavit cum summa donandi parsimonia, dicens et scaenicos et venatores et aurigas sic alendos quasi servos nostros aut venatores aut muliones aut voluptarios. convivium neque opiparum neque nimis parcum sed nitoris summi fuit, ita tamen, ut pura mantelia mitterentur, saepius cocco clavata, aurata vero numquam, cum haec habere Heliogabalus iam coepisset, et ante, ut quidam praedicant, Hadrianus habuisset, usus convivii diurnus hic fuit: vini ad totum diem sextarii triginta, panis mundi pondo triginta, panis sequentis ad donandum pondo quinquaginta, nam semper de manu sua ministris convivii et panem et partes aut holerum aut carnis aut leguminum dabat, senili prorsus maturitate patrem familias agens. erant decreta et carnis diversae pondo triginta, erant et gallinacei duo. adligari Jordan, Peter; // legari P1; ligari P corr. concubii P. adhibebatur anser diebus festis, kalendis autem Ianuariis et Hilariis Matris Deum et Ludis Apollinaribus et Iovis Epulo et Saturnalibus et huiusmodi festis diebus phasianus, ita ut aliquando et duo ponerentur additis gallinaceis duobus, leporem cottidie habuit, venationem frequentem, sed eam cum amicis dividebat et iis maxime quos sciebat per se non habere. nec divitibus quicquam talium munerum misit sed ab his semper accepit, habuit cottidie et mulsi sine pipere sextarios quattuor, cum pipere duo, et, ne longum sit omnia inserere, quae Gargilius eius temporis scriptor singillatim persecutus est, omnia et ad modum et ad rationem illi sunt praebita, pomis vehementer indulsit, ita ut secunda mensa illi saepius ponerentur, unde etiam iocus exstitit, non secundam mensam Alexandrum habere sed secundum, ipse cibo plurimo referciebatur, vino neque parce neque copiose, adfatim tamen, frigida semper pura usus, et aestate cum vino rosa condito. quod quidem solum ex diverso genere conditorum Heliogabali tenuerat. Et quoniam de lepusculis facta est et mulsi Mommsen; et mulis P; amuli Scaliger, Peter. mentio, quod ille leporem cottidie haberet, iocus poeticus emersit, idcirco quod multi septem diebus pulchros esse dicunt eos qui leporem comederint, ut Martialis etiam epigramma significat, quod contra quandam Gelliam scripsit huiusmodi: Cum leporem mittis, semper mihi, Gellia, mandas: 'septem formosus, Marce, diebus eris.' si verum dicis, si verum, Gellia, mandas, edisti numquam, Gellia, tu leporem. sed hos versus Martialis in eam quae deformis esset composuit, poeta vero temporum Alexandri haec in eum dixit: Pulchrum quod vides esse nostrum regem, pulchrum quod Syra detulit propago, venatus facit et lepus comesus, de quo continuum capit leporem. hos versus cum ad eum quidam ex amicis detulisset, respondisse ille dicitur Graecis versibus in hanc sententiam: is Pulchrum quod putas esse vestrum regem vulgari, miserande, de fabella, si verum putas esse, non irascor, tantum tu comedas velim lepusclos, ut fias animi malis repulsis, pulchris ne invideas livore mentis. pulchrum om. in P. quod Syrum detulit propago P; quem Syrum tetulit propago, pulchrum Peiper, Peter2; pulchrum quod sua detulit propago Damsté. putas esse uestrum regem Egnatius, Peter; putasse se regem P. tu ins. by Egnatius and Peter; om. in P.