Postmeridianas horas subscriptioni et lectioni epistularum semper dedit, ita ut ab epistulis, a libellis et a memoria semper adsisterent, nonnumquam etiam, si stare per valetudinem non possent, sederent, relegentibus cuncta librariis et iis qui scrinium gerebant, ita ut Alexander sua manu adderet si quid esset addendum, sed ex eius sententia qui disertior habebatur. post epistulas omnes amicos simul admisit, cum omnibus pariter est locutus, neque umquam solum quemquam nisi praefectum suum vidit, et quidem Ulpianum, ex assessore semper suo causa iustitiae singularis, cum autem alterum adhibuit, et Ulpianum rogari iussit. Vergilium autem Platonem poetarum vocabat eiusque imaginem cum Ciceronis simulacro in secundo a ins. by Jordan and Peter2; om. in P, larario habuit, ubi et Achillis et magnorum virorum. Alexandrum vero Magnum inter optimos et divos in larario maiore consecravit. Iniuriam nulli umquam amicorum comi- tumve fecit nec magistris quidem aut principibus officiorum, praefectis autem semper detulit, adserens eum qui mereatur iniuriam pati ab imperatore damnandum esse, non dimittendum. si umquam alicui praesentium successorem dedit, semper illud addidit, Gratias tibi agit res publica, eumque muneratus est, ita ut privatus pro loco suo posset honeste vivere, his quidem muneribus: agris, bubus, equis, frumento, ferro, impendiis ad faciendam domum, marmoribus ad ornandam, et operis quas ratio fabricae requirebat. aurum et argentum raro cuiquam nisi militi divisit, nefas esse dicens ut dispensator publicus in delectationes suas et suorum converteret id quod provinciales dedissent. aurum negotiatorum et coronarium Romae remisit. Fecit Romae curatores urbis quattuordecim sed ex consulibus viros, quos audire negotia urbana cum praefecto urbis iussit, ita ut omnes aut magna pars adessent cum acta fierent, corpora omnium constituit vinariorum, lupinariorum, caligariorum et omnino omnium artium, atque ex sese defensores dedit et iussit qui ad quos iudices pertinerent. Scaenicis numquam aurum, numquam argentum, vix pecuniam donavit, pretiosas vestes, quas Heliogabalus dederat, sustulit, et milites, quos ostensionales vocant, non pretiosis sed speciosis claris vestibus ornabat. nec multum in signa aut ad apparatum regium auri et serici deputabat, dicens imperium in virtute esse, non in decore, chlamydes hirtas Severi et tunicas asemas vel macrocheras et purpureas non magnas 3 ad usum revocavit suum. in convivio aurum nesciit, pocula mediocria sed nitida semper habuit, ducentarum librarum argenti pondus ministerium eius numquam transiit. Nanos et nanas et moriones et vocales exsoletos et omnia acroamata et pantomimos populo donavit; qui autem usui non erant singulis civitatibus putavit alendos singulos, ne gravarentur specie mendicorum. eunuchos, quos Heliogabalus et in consiliis turpibus habebat et promovebat, donavit amicis addito elogio, ut, si non redissent ad bonos mores, eosdem liceret occidi sine auctoritate iudicii. mulieres infames, quarum infinitum numerum deprehenderat, publicari iussit, exsoletis omnibus deportatis, aliquibus etiam atque Peter1; idque P; idemque Peter2. pertinerent Jordan, Baehrens; pertineret P, Peter. et purpureas non magnas editors; et purpureaque non magna P, susp. by Peter. naufragio mersis, cum quibus illa clades consuetudinem habuerat funestissimam. Auratam vestem ministrorum vel in publico convivio nullus habuit. cum inter suos convivaretur, aut Ulpianum aut doctos homines adhibebat, ut haberet fabulas litteratas, quibus se recreari dicebat et pasci. habebat, cum privatim convivaretur, et librum in mensa et legebat, sed Graece magis; Latinos autem poetas lectitabat. publica convivia ea simplicitate egit qua privata, nisi quod numerus accubitionum crescebat et multitudo convivarum, qua ille offendebatur, dicens se in theatro et circo manducare. Oratores et poetas non sibi panegyricos dicentes, quod exemplo Nigri Pescennii stultum ducebat, sed aut orationes recitantes aut facta veterum qui erant eminentes libenter audivit, libentius tamen, si quis ei recitavit Alexandri Magni laudes aut meliorum retro principum aut magnorum urbis Romae virorum. ad Athenaeum audiendorum et Graecorum et Latinorum rhetorum vel poetarum causa frequenter processit, audivit autem etiam forenses oratores causas recitantes, quas vel apud ipsum vel apud praefectos urbis egerant, agoni praesedit et maxime Herculeo in honorem Magni Alexandri. qui erant eminentes libenter Editor; quam netuli ueniter P; canentes libenter Salm., Peter. praetorum P. Solos post meridiem vel matutinis horis idcirco numquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa cognoverat, speciatim Verconium Turinum. quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri quasi stulti hominis et quem ille in potestate haberet et cui multa persuaderet, infamaret imperium; sicque omnibus persuaserat