more veterum tribunorum et consulum, congiarium populo ter dedit, donativum ter, carnem populo addidit. usuras faeneratorum contraxit ad trientes pensiones, etiam pauperibus consulens, senatores si faenerarentur, usuras accipere primo vetuit, nisi aliquid muneris causa acciperent; postea tamen iussit ut semisses acciperent, donum munus tamen sustulit, statuas summorum virorum in foro Traiani conlocavit undique translatas. Paulum et Ulpianum in magno honore habuit, quos praefectos ab Heliogabalo alii dicunt factos, alii ab plateis ins. by Peter2; om. in P. ipso. nam et consiliarius Alexandri et magister scrinii Ulpianus fuisse perhibetur, qui tamen ambo assessores Papiniani fuisse dicuntur. Basilicam Alexandrinam instituerat inter Campum Martium et Saepta Agrippiana in lato pedum centum in longo pedum mille, ita ut tota columnis penderet. quam efficere non potuit, morte praeventus. Iseum et Serapeum decenter ornavit additis signis et Deliacis et omnibus mysticis. in matrem Mamaeam unice pius fuit, ita ut Romae in Palatio faceret diaetas nominis Mamaeae, quas imperitum vulgus hodie " ad Mammam " vocat, et in Baiano palatium cum stagno, quod Mamaeae nomine hodieque censetur. fecit et alia in Baiano opera magnifica in honorem ad finium suorum et stagna stupenda admisso mari. pontes quos Traianus fecerat instauravit paene in omnibus locis, aliquos etiam novos fecit, sed instauratis nomen Traiani reservavit. In animo habuit omnibus officiis genus vestium proprium dare et omnibus dignitatibus, ut a vestitu dinoscerentur, et omnibus servis, ut in populo possent agnosci, ne quis seditiosus esset, simul ne servi ingenuis miscerentur, sed hoc Ulpiano Pauloque displicuit, dicentibus plurimum rixarum fore, si faciles essent homines ad iniurias, tum satis esse constituit, ut equites Romani a senatoribus clavi qualitate discernerentur. paenulis intra urbam frigoris causa ut senes uterentur permisit, cum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviale fuisset, matronas tamen intra urbem paenulis uti vetuit, itinere permisit. Facundiae Graecae magis quam Latinae nec versu invenustus et ad musicam pronus, matheseos peritus, et ita quidem ut ex eius iussu mathematici publice proposuerint Romae ac sint professi, ut docerent. haruspicinae quoque peritissimus fuit, orneoscopos magnus, ut et Vascones Hispanorum et Pannoniorum augures vicerit. geometriam fecit. pinxit mire, cantavit nobiliter, sed numquam alio conscio nisi pueris suis testibus, vitas principum bonorum versibus scripsit, lyra, tibia, organo cecinit, tuba etiam, quod quidem imperator numquam ostendit, palaestes primus fuit. in armis magnus, adeo ut multa bella et gloriose gesserit. Consulatum ter iniit tantum ordinarium ac primo nundinio sibi alios semper suffecit, severissimus iudex contra fures, appellans eosdem cotidianorum scelerum reos et damnans acerrime ac solos hostes inimicosque rei publicae vocans, eum notarium qui falsum causae brevem in consilio imperatorio rettulisset, incisis digitorum nervis, ita ut numquam posset scribere, deportavit. cum quidam ex honoratis vitae sordidae et aliquando furtorum reus per ambitionem nimiam ad militiam adspirasset, idcirco quod per reges amicos ambierat admissus, statim in furto praesentibus patronis detectus est iussusque a regibus audiri damnatus est re probata, et cum quaereretur a regibus, quid apud eos paterentur fures, illi responderunt crucem. ad eorum responsum in crucem sublatus est. ita et patronis auctoribus damnatus ambitor est et Alexandri quam praecipue tuebatur servata clementia est. Statuas colossas vel pedestres nudas vel equestres divis imperatoribus in foro Divi Nervae, quod Transitorium dicitur, locavit omnibus cum titulis et columnis aereis, quae gestorum ordinem continerent, exemplo Augusti, qui summorum virorum statuas in foro suo e marmore conlocavit additis gestis, volebat videri originem de Romanorum gente trahere, quia eum pudebat Syrum dici, maxime quod quodam tempore festo, ut solent, Antiochenses, Aegyptii, Alexandrini lacessiverant conviciolis, et Syrum archisynagogum eum vocantes et archiereum. Antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cotidiana et domestica pauca disseram. usus vivendi eidem hic fuit: primum, si facultas esset, id est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriotor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orpheum et huiuscemodi ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam faciebat, si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel vena- festo editors, Peter; frusta P; a scurra Salm. lacessiuerant editors, Peter; lacessitus erat P, Salm., Petschenig. et om. in P. primum ut P; ut dei. by Peter. huius P. batur. dehinc, si hora permitteret, actibus publicis permultam operam dabat, idcirco quod et res bellicae et civiles, ut superius dictum est, per amicos tractabantur, sed sanctos et fidelis et numquam venales, et tractatae firmabantur, nisi quid novi etiam ipsi placeret. sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque umquam taediavit aut morosus aut iratus resedit, fronte semper pari et laetus ad omnia, erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset imponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellectus tulit poenas. Post actus publicos seu bellicos seu civiles lectioni Graecae operam maiorem dabat, de Re Publica libros Platonis legens. Latina cum legeret, non alia magis legebat quam de Officiis Ciceronis et de Re Publica, nonnumquam et orationes et poetas, in quis Serenum Sammonicum, quem ipse noverat et dilexerat, et Horatium, legit et vitam Alexandri, quem praecipue imitatus est, etsi in eo condemnabat ebrietatem et crudelitatem in amicos, quamvis utrumque defendatur a bonis scriptoribus, quibus saepius ille credebat. post lectionem operam palaestrae aut sphaeristerio aut cursui aut luctaminibus mollioribus dabat, atque inde unctus lavabatur, ita ut caldaria vel numquam vel raro, piscina semper uteretur in eaque permultam Krauss, Peter2; post multam P. una hora prope maneret, biberet etiam frigidam Claudiam ieiunus ad unum prope sextarium, egressus balneas multum lactis et panis sumebat, ova deinde mulsum, atque his refectus, aliquando prandium inibat aliquando cibum usque ad cenam differebat, prandit tamen saepius, ususque est Hadriani tetrapharmaco frequenter, de quo in libris suis Marius Maximus loquitur, cum Hadriani disserit vitam.