<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Condemnationes perraras 4 esse iussit, at quae factae fuerant non indulsit, vectigalia civitatibus ad
<note n="n18.214.1">quod sentiebant Peter, Jordan; consentiebant P1; consentiebat P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355. </note>
<note n="n18.214.2">idque in factum P.</note>
<note n="n18.214.3">obicerent et ins. by Peter; om. in P. </note>
<note n="n18.214.4">perraras Peter; erraras P1; naras P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355. </note>
<pb n="p.216"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
proprias fabricas deputavit. faenus publicum trientarium exercuit, ita ut pauperibus plerisque sine usuris pecunias dederit ad agros emendos, reddendas de fructibus.
<milestone unit="section" n="3"/>
Praefectis praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, ut Viri Clarissimi et essent et dicerentur.
<milestone unit="section" n="4"/>
quod antea vel raro fuerat vel omnino diu
<note target="n18.216.1"/>
non fuerat, eo usque ut si quis imperatorum successorem praefecto praetorii dare vellet, laticlaviam eidem per libertum summitteret, ut in multorum vita Marius
<milestone unit="section" n="5"/>
Maximus dixit. Alexander autem idcirco senatores esse voluit praefectos praetorii, ne quis non senator de Romano senatore iudicaret.
<milestone unit="section" n="6"/>
Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breves et numerum et tempora militantum continentes,
<note target="n18.216.2"/>
semperque, cum solus esset, et rationes eorum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, ut
<milestone unit="section" n="7"/>
esset ad omnia instructissimus. denique cum
<note target="n18.216.3"/>
inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat et
<milestone unit="section" n="8"/>
nomina, de provehendis
<note target="n18.216.4"/>
etiam sibi adnotabat et perlegebat cuncta pittacia, et sic faciebat diebus etiam pariter adnotatis et quis quo esset insinuante promotus.
<milestone unit="section" n="9"/>
Commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum
<note n="n18.216.1">non diu P.</note>
<note n="n18.216.2">continentes ins. by Kellerbauer and Peter2; om. in P.</note>
<note n="n18.216.3">cum ins. in P corr.; om. in P1.</note>
<note n="n18.216.4">prouehendis Mommsen; prouendis P, acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355; promouendis Peter. </note>
<pb n="p.218"/>
frumenta Heliogabalus evertisset, hic empta
<note target="n18.218.1"/>
de propria </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
pecunia loco suo reponeret. negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem
<milestone unit="section" n="2"/>
dedit, oleum, quod Severus populo dederat quodque Heliogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integrum restituit.
<milestone unit="section" n="3"/>
ius conferendi actiones,
<note target="n18.218.2"/>
quod impurus ille sustulerat,
<milestone unit="section" n="4"/>
hic omnibus reddidit, mechanica opera Romae plurima instituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos
<milestone unit="section" n="5"/>
esse passus est. pontificibus tantum detulit et quindecimviris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter distingui pateretur.
<milestone unit="section" n="6"/>
praesides provinciarum, quos vere non factionibus laudari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re publica pellendos ac pauperandos et integros
<milestone unit="section" n="7"/>
esse retinendos
<note target="n18.218.3"/>
atque ditandos. cum vilitatem populus Romanus ab eo peteret, interrogavit per curionem quam speciem caram putarent, illi continuo
<note n="n18.218.1">hic empta Salm., Peter; uicem pia P.</note>
<note n="n18.218.2">conferre rationes P, Peter.</note>
<note n="n18.218.3">retinendos Cornelissen, Peter2; redimendos P, Peter.1 </note>
<pb n="p.220"/>
exclamaverunt carnem bubulam atque porcinam.
<milestone unit="section" n="8"/>
tunc ille non quidem vilitatem proposuit sed iussit, ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem, tantumque intra biennium vel prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut, cum fuisset octo minutulis
<note target="n18.220.1"/>
libra, ad duos unumque
<note target="n18.220.2"/>
utriusque carnis libra redigeretur. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Causas militum contra tribunos sic audivit ut, si aliquem repperisset tribunorum in crimine, pro facti qualitate sine indulgentiae proposito puniret.
<milestone unit="section" n="2"/>
de omnibus hominibus per fideles homines suos semper quaesivit, et per eos quos nemo nosset hoc agebat,
<note target="n18.220.3"/>
cum diceret omnes praeda corrumpi posse.
<milestone unit="section" n="3"/>
servos suos semper cum servili veste habuit, libertos
<milestone unit="section" n="4"/>
cum ingenuorum. eunuchos de ministerio suo abiecit
<milestone unit="section" n="5"/>
et uxori ut servos servire iussit, et cum Heliogabalus manicipium eunuchorum fuisset, ad certum numerum eos redegit nec quicquam in Palatio curare fecit nisi
<milestone unit="section" n="6"/>
balneas feminarum, cum plerosque eunuchos rationibus et procurationibus praeposuisse! Heliogabalus, hic
<milestone unit="section" n="7"/>
illis et veteres sustulit dignitates. idem tertium genus hominum eunuchos esse dicebat nec videndum nec in usu habendum a viris sed vix a feminis
<milestone unit="section" n="8"/>
nobilibus, qui de eo fumos
<note target="n18.220.4"/>
vendiderat et a quodam
<note n="n18.220.1">octo minutulis Mommsen; octominutalis P, Peter.</note>
<note n="n18.220.2">unumquemque P.</note>
<note n="n18.220.3">agebat Editor; ageret P; agere Peter.</note>
<note n="n18.220.4">fumos P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355; fumus P1; fumum Peter. </note>
<pb n="p.222"/>
militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit per eam viam qua esset servis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Provincias legatorias praesidales1 plurimas fecit, proconsulares ex senatus voluntate ordinavit.
<milestone unit="section" n="2"/>
balnea mixta Romae exhiberi prohibuit, quod quidem iam ante prohibitum Heliogabalus fieri permiserat.
<milestone unit="section" n="3"/>
lenonum vectigal et meretricum et exsoletorum in sacrum aerarium inferri vetuit, sed sumptibus publicis ad instaurationem theatri, Circi, Amphitheatri, Stadii
<milestone unit="section" n="4"/>
deputavit. habuit in animo ut exsoletos vetaret, quod postea Philippus fecit, sed veritus est ne prohibens publicum dedecus in privatas cupiditates converteret, cum homines inlicita magis prohibita poscant furore
<milestone unit="section" n="5"/>
iactati, bracariorum, linteonum, vitrariorum, peilionum, claustrariorum, argentariorum, aurificum et
<note n="n18.222.1">praesidales P corr., acc. to Mommsen, ibid.; praesidiales P1, Peter. </note>
<pb n="p.224"/>
ceterarum artium vectigal pulcherrimum instituit ex eoque iussit thermas et quas ipse fundaverat et superiores populi usibus exhiberi; silvas etiam
<milestone unit="section" n="6"/>
thermis publicis deputavit. addidit et oleum luminibus thermarum, cum antea et non ante auroram
<note target="n18.224.1"/>
paterent et ante solis occasum clauderentur. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Huius imperium incruentum quidam litteris
<milestone unit="section" n="2"/>
tradiderunt, quod contra est. nam et Severus est appellatus a militibus ob austeritatem et in animadversibus asperior in quibusdam fuit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Opera veterum principum instauravit, ipse nova multa constituit, in his thermas nominis sui iuxta eas quae Neronianae fuerunt, aqua inducta quae Alexandriana
<milestone unit="section" n="4"/>
nunc dicitur, nemus thermis suis de privatis aedibus suis, quas emerat, dirutis aedificiis fecit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Oceani solium primus inter principes
<note target="n18.224.2"/>
appellavit, cum Traianus id non fecisset sed diebus solia deputasset.
<milestone unit="section" n="6"/>
Antonini Caracalli thermas additis porticibus perfecit
<note n="n18.224.1">non ante auroram Σ codd., acc. to Hohl, Klio, xiii., p. 406; annonam P; ante nonam Gruter; ante nonam non Peter.</note>
<note n="n18.224.2">inter P1; principes add. in P corr.; in thermis Jordan; imperator Peter. </note>
<pb n="p.226"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
et ornavit. Alexandrinum opus marmoris de duobus marmoribus, hoc est porphyretico et Lacedaemonio, primus instituit, in Palatio plateis
<note target="n18.226.1"/>
exornatis hoc
<milestone unit="section" n="8"/>
genere marmorandi. statuas colossas in urbe multas
<milestone unit="section" n="9"/>
locavit artificibus undique conquisitis. Alexandri habitu nummos plurimos figuravit, et quidem electros aliquantos sed plurimos tamen aureos.
<milestone unit="section" n="10"/>
A mulieribus famosis matrem et uxorem suam
<milestone unit="section" n="11"/>
salutari vetuit. contiones in urbe multas habuit </p></div></div></body></text></TEI>