Condemnationes perraras 4 esse iussit, at quae factae fuerant non indulsit, vectigalia civitatibus ad quod sentiebant Peter, Jordan; consentiebant P1; consentiebat P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355. idque in factum P. obicerent et ins. by Peter; om. in P. perraras Peter; erraras P1; naras P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355. proprias fabricas deputavit. faenus publicum trientarium exercuit, ita ut pauperibus plerisque sine usuris pecunias dederit ad agros emendos, reddendas de fructibus. Praefectis praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, ut Viri Clarissimi et essent et dicerentur. quod antea vel raro fuerat vel omnino diu non fuerat, eo usque ut si quis imperatorum successorem praefecto praetorii dare vellet, laticlaviam eidem per libertum summitteret, ut in multorum vita Marius Maximus dixit. Alexander autem idcirco senatores esse voluit praefectos praetorii, ne quis non senator de Romano senatore iudicaret. Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breves et numerum et tempora militantum continentes, semperque, cum solus esset, et rationes eorum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, ut esset ad omnia instructissimus. denique cum inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat et nomina, de provehendis etiam sibi adnotabat et perlegebat cuncta pittacia, et sic faciebat diebus etiam pariter adnotatis et quis quo esset insinuante promotus. Commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum non diu P. continentes ins. by Kellerbauer and Peter2; om. in P. cum ins. in P corr.; om. in P1. prouehendis Mommsen; prouendis P, acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355; promouendis Peter. frumenta Heliogabalus evertisset, hic empta de propria pecunia loco suo reponeret. negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem dedit, oleum, quod Severus populo dederat quodque Heliogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integrum restituit. ius conferendi actiones, quod impurus ille sustulerat, hic omnibus reddidit, mechanica opera Romae plurima instituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos esse passus est. pontificibus tantum detulit et quindecimviris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter distingui pateretur. praesides provinciarum, quos vere non factionibus laudari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re publica pellendos ac pauperandos et integros esse retinendos atque ditandos. cum vilitatem populus Romanus ab eo peteret, interrogavit per curionem quam speciem caram putarent, illi continuo hic empta Salm., Peter; uicem pia P. conferre rationes P, Peter. retinendos Cornelissen, Peter2; redimendos P, Peter.1 exclamaverunt carnem bubulam atque porcinam. tunc ille non quidem vilitatem proposuit sed iussit, ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem, tantumque intra biennium vel prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut, cum fuisset octo minutulis libra, ad duos unumque utriusque carnis libra redigeretur. Causas militum contra tribunos sic audivit ut, si aliquem repperisset tribunorum in crimine, pro facti qualitate sine indulgentiae proposito puniret. de omnibus hominibus per fideles homines suos semper quaesivit, et per eos quos nemo nosset hoc agebat, cum diceret omnes praeda corrumpi posse. servos suos semper cum servili veste habuit, libertos cum ingenuorum. eunuchos de ministerio suo abiecit et uxori ut servos servire iussit, et cum Heliogabalus manicipium eunuchorum fuisset, ad certum numerum eos redegit nec quicquam in Palatio curare fecit nisi balneas feminarum, cum plerosque eunuchos rationibus et procurationibus praeposuisse! Heliogabalus, hic illis et veteres sustulit dignitates. idem tertium genus hominum eunuchos esse dicebat nec videndum nec in usu habendum a viris sed vix a feminis nobilibus, qui de eo fumos vendiderat et a quodam octo minutulis Mommsen; octominutalis P, Peter. unumquemque P. agebat Editor; ageret P; agere Peter. fumos P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355; fumus P1; fumum Peter. militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit per eam viam qua esset servis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum.