<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut adulator, vel abiciebatur, si loci eius qualitas pateretur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae.
<milestone unit="section" n="2"/>
salutatus consessum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi honestos et bonae famae homines ad salutationem non admisit, iussitque—quemadmodum in Eleusinis sacris dicitur, ut nemo ingrediatur nisi qui se innocentem novit—per praeconem edici, ut nemo salutaret principem, qui se furem esse nosset, ne
<note target="n18.210.3"/>
aliquando detectus capitali supplicio subderetur.
<milestone unit="section" n="3"/>
idem adorari se vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus
<milestone unit="section" n="4"/>
adorari regum more Persarum, erat praeterea haec illius sententia, solos fures de paupertate
<note n="n18.210.1">uultui non ardescente P1.</note>
<note n="n18.210.2">principem Edit. princ, Peter2; principes P, Peter1.</note>
<note n="n18.210.3">ne ins. by Edit. princ. and Peter2; om. in P. </note>
<pb n="p.212"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
conqueri, dum volunt scelera vitae suae tegere, item addebat sententiam de furibus notam et Graece quidem, quae Latine hoc significat:
<q> Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit.</q>
quae Graece talis est:
<foreign xml:lang="grc">o( polla\ kle/yas o)li/ga dou\s e)kfeu/cetai.</foreign>
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Praefectum praetorii sibi ex senatus auctoritate constituit, praefectum urbi a senatu accepit, alterum praefectum praetorii fecit, qui ne fieret etiam fugerat, dicens invitos non ambientes in re
<milestone unit="section" n="2"/>
publica conlocandos. senatorem numquam sine omnium senatorum qui aderant consilio fecit, ita ut per sententias omnium crearetur,
<note target="n18.212.1"/>
testimonia dicerent summi viri, ac si fefellissent vel testes vel ii qui sententias dicebant postea in ultimum reicerentur locum civium condemnatione adhibita, quasi falsi rei
<milestone unit="section" n="3"/>
adprobati, sine ullius indulgentiae proposito, idem senatores nonnisi ad summorum in Palatio virorum suffragium fecit, dicens magnum virum esse oportere
<milestone unit="section" n="4"/>
qui faceret senatorem, idem libertinos numquam in equestrem locum redegit, adserens seminarium senatorum equestrem locum esse.
<note n="n18.212.1">crearetur Edit. princ. and later editors; curaretur P; circumiretur Peter. </note>
<pb n="p.214"/>
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Moderationis tantae fuit, ut nemo umquam ab eius latere summoveretur, ut omnibus se blandum adfabilemque praeberet, ut amicos non solum primi aut secundi loci sed etiam inferiores aegrotantes viseret, ut sibi ab omnibus libere quod sentiebant
<note target="n18.214.1"/>
dici cuperet et, cum dictum esset, audiret et, cum audisset, ita ut res poscebat emendaret atque corrigeret,
<milestone unit="section" n="2"/>
sin minus bene factum esset aliquid, etiam ipse convinceret, idque sine fastu
<note target="n18.214.2"/>
et sine amaritudine pectoris, consessum omnibus semper offerret praeter eos quos furtorum densior fama perstrinxerat, de
<milestone unit="section" n="3"/>
absentibus semper requireret, denique cum ei nimiam civilitatem et Mamaea mater et uxor Memmia, Sulpicii consularis viri filia, Catuli neptis, saepe obicerent et
<note target="n18.214.3"/>
dicerent,
<q>Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti,</q>
ille respondit,
<q>Sed securi-orem
<milestone unit="section" n="4"/>
atque diuturniorem.</q>
dies denique numquam transiit, quando non aliquid mansuetum, civile, pium fecit, sed ita ut aerarium non everteret. </p></div></div></body></text></TEI>