<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Nec distulit caedem consobrini, sed timens ne senatus ad alium quem
<note target="n17.136.4"/>
se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe
<note n="n17.136.1">neue Baehrens, Peter2; ne uel P, Peter1.</note>
<note n="n17.136.2">omnia P.</note>
<note n="n17.136.3">praetorem Mommsen; p~r P; praefectum Peter.</note>
<note n="n17.136.4">alium quem Peter2; aliquam P. </note>
<pb n="p.138"/>
decedere, omnesque quibus aut vehicula aut servi deerant subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta veherentur.
<milestone unit="section" n="2"/>
Sabinum consularem virum, ad quem libros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato
<milestone unit="section" n="3"/>
centurione mollioribus verbis iussit occidi, sed centurio aure surdiori imperari sibi credidit ut urbe pelleretur, itaque fecit, sic vitium centurionis Sabino
<milestone unit="section" n="4"/>
saluti fuit. removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et Silvinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat, et Silvinus quidem occisus est, Ulpianus vero reservatus.
<milestone unit="section" n="5"/>
Sed milites et maxime praetorianus, vel scientes quae mala in Heliogabalum pararentur,
<note target="n17.138.1"/>
vel quod sibi viderent invidiam, facta
<note target="n17.138.2"/>
conspiratione ad liberandam rem publicam primum conscios
<gap reason="omitted"/>
genere mortis,
<note target="n17.138.3"/>
cum alios vitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
post hoc in eum impetus factus est atque in latrina ad quam confugerat occisus. tractus deinde per publicum; addita iniuria cadaveri est, ut id in cloacam
<milestone unit="section" n="2"/>
milites mitterent. sed cum non cepisset cloaca fortuito, per pontem Aemilium, adnexo pondere ne
<note n="n17.138.1">quae
<gap reason="omitted"/>
pararentur Editor; qui
<gap reason="omitted"/>
pararant P, Peter.</note>
<note n="n17.138.2">facta Jordan; factaque P; † factaque Peter2. </note>
<note n="n17.138.3">conscii genere mortis P; consciuere mortem his Salm., Peter1; † conscii genere mortis Peter2. </note>
<pb n="p.140"/>
fluitaret, in Tiberim abiectum est, ne umquam sepeliri
<milestone unit="section" n="3"/>
posset, tractum est cadaver eius etiam per Circi spatia, priusquam in Tiberim praecipitaretur.
<milestone unit="section" n="4"/>
Nomen eius, id est Antonini, erasum est senatu iubente remansitque Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat, cum vult videri filius Antonini.
<milestone unit="section" n="5"/>
appellatus est post mortem Tiberinus et Tractaticius et Impurus et multa, si quando ea erant
<milestone unit="section" n="6"/>
designanda quae sub eo facta videbantur, solusque omnium principum et tractus est et in cloacam missus
<milestone unit="section" n="7"/>
et in Tiberim praecipitatus. quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere debent imperatores, si quidem nec sepulchra mereantur qui amorem senatus populi ac militum non merentur.
<milestone unit="section" n="8"/>
Opera publica ipsius praeter aedem Heliogabali dei, quem Solem alii, alii Iovem dicunt, et Amphitheatri instaurationem post exustionem et lavacrum in vico Sulpicio, quod Antoninus Severi filius coeperat,
<milestone unit="section" n="9"/>
nulla exstant, et lavacrum quidem Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando et populum admittendo, sed porticus defuerant, quae postea ab hoc subditicio
<note target="n17.140.1"/>
Antonino exstructae sunt, ab Alexandro perfectae.
<note n="n17.140.1">subditicio Salm., Peter1; subdecio P; subditiuo Opitz, Peter2. </note>
<pb n="p.142"/>
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii dicti sunt, non Antonini) vita, moribus, improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen
<milestone unit="section" n="2"/>
eraserit. quem nec ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea etiam nomina quae sunt abolita. Occisa est cum eo et mater Symiamira probrosissima
<milestone unit="section" n="3"/>
mulier et digna filio, cautumque ante omnia post Antoninum Heliogabalum ne umquam mulier senatum ingrederetur, utique inferis eius caput dicaretur de- vovereturque per quem id esset factum.
<milestone unit="section" n="4"/>
De huius vita multa in litteras missa sunt obscena, quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda censui quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua privatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse e privatis diceret se Apicium, imperatorum vero
<note target="n17.142.1"/>
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Othonem et Vitellium imitari, nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem
<milestone unit="section" n="2"/>
apparatum imperatorium publice vendiderat, deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia die, venetum deinceps
<note target="n17.142.2"/>
exhiberet, semper
<note n="n17.142.1">e priuatis
<gap reason="omitted"/>
imperatorum uero Petschenig, Peter2; priuatus
<gap reason="omitted"/>
imperatorem uero P.</note>
<note n="n17.142.2">et deinceps P. </note>
<pb n="p.144"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
varie per dies omnes aestivos. primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos. vasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus
<milestone unit="section" n="4"/>
libidinosissimis inquinata. et mastichatum et puleiatum et omnia haec quae nunc luxuria retinet
<milestone unit="section" n="5"/>
primus invenit. nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius reddidit, denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non
<milestone unit="section" n="6"/>
leguntur. nec erat ei ulla vita nisi exquirere voluptates, primus fecit de piscibus insicia, primus de ostreis et leiostreis et aliis huiusmodi marinis conchis
<milestone unit="section" n="7"/>
et locustis et cammaris et scillis. stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic deambulavit, idque omni Horum genere, liliis, violis, hyacinthis,
<milestone unit="section" n="8"/>
et narcissis. hic non nisi unguento nobili aut croco
<milestone unit="section" n="9"/>
piscinis infectis natavit. nec cubuit in accubitis facile nisi iis quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Senatum nonnumquam ita contempsit, ut mancipia togata appellaret, populum Romanum unius fundi cultorem, equestrem ordinem in nullo loco
<milestone unit="section" n="2"/>
habens, praefectum urbicum saepe post cenam ad potandum vocabat adhibitis et praefectis praetorio, ita ut, si recusarent, magistri officiorum
<note target="n17.144.1"/>
eos cogerent.
<note n="n17.144.1">officiorum Salm., Peter2; horum P. </note>
<pb n="p.146"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
voluit et per singulas urbis regiones
<note target="n17.146.1"/>
praefectos urbi facere, ut
<note target="n17.146.2"/>
essent in urbe quattuordecim, et fecisset, si vixisset, promoturus omnes turpissimos et ultimae professionis homines.
<milestone unit="section" n="4"/>
Hic solido argento factos habuit lectos et tricliniares
<milestone unit="section" n="5"/>
et cubiculares. comedit saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum et cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum, quod qui
<milestone unit="section" n="6"/>
ederet a pestilentia tutus diceretur, exhibuit et Palatinis lances
<note target="n17.146.3"/>
ingentes extis mullorum refertas et cerebellis phoenicopterum et perdicum ovis et cerebellis turdorum et capitibus psittacorum et phasianorum
<milestone unit="section" n="7"/>
et pavonum. barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturtiis,
<note target="n17.146.4"/>
apiasteris, et phaselaribus et faeno Graeco exhiberet plenis fabatariis et discis. quod praecipue stupendum est. </p></div></div></body></text></TEI>