<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fecit libertos praesides, legatos, consules, duces, omnesque dignitates polluit ignobilitate hominum
<milestone unit="section" n="2"/>
perditorum, cum ad vindemias vocasset amicos nobiles et ad corbes sedisset, gravissimum quemque percontari coepit, an promptus esset in Venerem, erubescentibusque senibus exclamabat
<q>Erubuit, salva res est,</q>
silentium ac ruborem pro consensu ducens.
<milestone unit="section" n="3"/>
addidit praeterea ipse quae faceret, sine ullius pudoris
<milestone unit="section" n="4"/>
velamento. postquam senes vidit erubescere ac tacere, vel quia aetas vel quia dignitas talia refutabat, contulit se ad iuvenes et ab his coepit omnia ex-
<milestone unit="section" n="5"/>
quirere, a quibus cum audiret aetati congrua, gaudere coepit, dicens
<note target="n17.128.1"/>
vere liberam vindemiam esse quam sic
<milestone unit="section" n="6"/>
celebraret, ferunt multi ab ipso primum repertum, ut in vindemiarum festivo multa in dominos iocularia et audientibus dominis dicerentur, quae ipse composuerat, et Graeca maxime, horum pleraque Marius
<milestone unit="section" n="7"/>
Maximus dicit in vita ipsius Heliogabali. erant
<note n="n17.128.1">dicens Peter; dicere P. </note>
<pb n="p.130"/>
amici improbi et senes quidam et specie philosophi qui caput reticulo componerent. qui improba quaedam pati se dicerent, qui maritos se habere iactarent. quos quidam finxisse dicunt, ut illi fierent vitiorum imitatione cariores. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ad praefecturam praetorii saltatorem, qui histrionicam Romae fecerat, adscivit, praefectum vigilum Cordium aurigam fecit, praefectum annonae
<milestone unit="section" n="2"/>
Claudium tonsorem.
<note target="n17.130.1"/>
ad honores reliquos promovit commendatos sibi pudibilium enormitate membrorum, ad vicensimam hereditatium mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum et claustrarium
<milestone unit="section" n="3"/>
artificem, cum ingressus est vel Castra vel Curiam, aviam suam, Variam nomine, de qua superius dictum est, secum induxit, ut eius auctoritate honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante eum, quod iam diximus, senatum mulier ingressa est ita, ut ad scribendum
<milestone unit="section" n="4"/>
rogaretur et sententiam diceret, in conviviis exsoletos maxime iuxta se ponebat eorumque adtrectatione et tactu praecipue gaudebat, nec quisquam ei magis poculum cum bibisset dabat. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Inter haec mala vitae impudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens
<note n="n17.130.1">tonsorem Salm., Peter; censorem P. </note>
<pb n="p.132"/>
se paenitere adoptionis, mandavitque ad senatum ut
<milestone unit="section" n="2"/>
Caesaris ei nomen abrogaretur. sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea
<note target="n17.132.1"/>
comprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod impudicus
<milestone unit="section" n="3"/>
non esset. erat autem, eidem consobrinus, ut quidam dicunt, a militibus etiam amabatur et senatui
<milestone unit="section" n="4"/>
acceptus erat et equestri ordini, nec defuit tamen furor usque ad exitum voti pessimi, nam ei percussores
<milestone unit="section" n="5"/>
inmisit, et hoc quidem modo: ipse secessit ad hortos Spei Veteris, quasi contra novum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo, iussitque ut trucidaretur iuvenis optimus
<milestone unit="section" n="6"/>
et rei publicae necessarius, misit et ad milites litteras, quibus iussit ut abrogaretur nomen Caesaris
<milestone unit="section" n="7"/>
Alexandro, misit qui et in Castris statuarum eius
<milestone unit="section" n="8"/>
titulos luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis, misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo vellent </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
modo, vel in balneis vel veneno vel ferro, sed nihil agunt improbi contra innocentes, nam nulla vi quis
<note n="n17.132.1">Alexander, ut postea Salm., Peter; Alexandrum postea P. </note>
<pb n="p.134"/>
adduci potuit, ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela quae parabat aliis, ab iisque sit
<note target="n17.134.1"/>
interfectus quibus alios adpetebat.
<milestone unit="section" n="2"/>
Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, in quibus erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum vindicarent hominemque impurum eundemque parricidalis
<milestone unit="section" n="3"/>
animi tandem a re publica depellerent. et cum in Palatium venissent, Alexandrum cum matre atque avia custoditum diligentissime postea in Castra
<milestone unit="section" n="4"/>
duxerunt, secuta autem erat illos Symiamira mater
<milestone unit="section" n="5"/>
Heliogabali pedibus, sollicita filio, inde itum est in hortos, ubi Varius invenitur certamen aurigandi
<note target="n17.134.2"/>
parans, exspectans tamen intentissime, quando eidem
<milestone unit="section" n="6"/>
nuntiaretur consobrinus occisus, qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condit obiectuque veli cubicularis, quod in introitu erat cubiculi, se texit,
<milestone unit="section" n="7"/>
missis
<note target="n17.134.3"/>
praefectis alio ad compescendos milites in Castra, alio vero ad eos placandos qui iam in hortos
<milestone unit="section" n="8"/>
venissent. Antiochianus igitur e praefectis unus milites qui in hortos venerant sacramenti
<note target="n17.134.4"/>
admonitione exoravit ne illum occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum vexillo, quod Aristomachus tribunus </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
retinuerat, remanserant, haec in hortis, in Castris vero milites precanti praefecto dixerunt se parsuros esse Heliogabalo, si et impuros homines et aurigas et histri-
<note n="n17.134.1">sit om. in P.</note>
<note n="n17.134.2">augurandi P.</note>
<note n="n17.134.3">so Lenze; misit praefectis alio
<gap reason="omitted"/>
alio P; misit praefectos alios
<gap reason="omitted"/>
alios Peter.</note>
<note n="n17.134.4">et sacramenti Peter; et not in P acc. to S.H. Ballou (Cl. Philol. iii, p. 273). </note>
<pb n="p.136"/>
ones a se dimoveret atque ad bonam frugem rediret, iis maxime summotis qui cum omnium dolore apud eum plurimum poterant et qui omnia eius vendebant vel
<milestone unit="section" n="2"/>
veritate vel fumis. remoti sunt denique ab eo Hierocles, Cordius, et Mirissimus et duo improbi familiares,
<milestone unit="section" n="3"/>
qui eum ex stulto stultiorem faciebant, mandatum praeterea a militibus praefectis, ne paterentur illum ita diutius vivere, et ut Alexander custodiretur, neve
<note target="n17.136.1"/>
illi aliqua vis adferretur, simul ne Caesar quempiam amicum Augusti videret ne ulla fieret imitatio turpitudinis.
<milestone unit="section" n="4"/>
sed Heliogabalus et ingenti prece Hieroclem reposcebat impudicissimum hominem et insidias
<milestone unit="section" n="5"/>
in dies Caesaris propagabat. denique kalendis Ianuariis, cum simul tum designati essent consules, noluit
<milestone unit="section" n="6"/>
cum consobrino procedere, ad extremum cum ei avia et mater dicerent inminere milites ad eius exitium, nisi concordiam viderent inter se consobrinorum, sumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatum, avia sua ad senatum vocata et ad sellam perducta.
<milestone unit="section" n="7"/>
deinde in Capitolium ad vota concipienda et perficienda sollemnia ire noluit, omniaque
<note target="n17.136.2"/>
per praetorem
<note target="n17.136.3"/>
urbanum facta sunt, quasi consules illic non essent. </p></div></div></body></text></TEI>