<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Exstat alia epistula ad matrem ab eodem destinata talis:
<q> Dominus noster et Augustus nec te amat nec ipsum se, qui inimicos suos servat, age igitur, ut Arabianus et Tuscus et Gellius ad palum deligentur,
<note target="n16.100.3"/>
ne, si occasio fuerit, non praetermittant.</q>
<milestone unit="section" n="2"/>
et, quantum Lollius Urbicus in historia sui temporis
<note n="n16.100.1">familiam tamen P.</note>
<note n="n16.100.2">proderit U rigor, Peter2; poterit P. </note>
<note n="n16.100.3">diligenter P. </note>
<pb n="p.102"/>
dicit, istae litterae per notarium proditae illi puero
<milestone unit="section" n="3"/>
multum apud milites obfuisse dicuntur, nam, cum patrem occidissent, quidam hunc servare voluerunt, sed exstitit cubicularius, qui has epistulas contioni militum legit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Interfectis igitur ambobus et capitibus pilo circum- latis, in Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis
<milestone unit="section" n="5"/>
inclinavit exercitus, is filius Bassiani Caracalli ferebatur, erat autem templi Heliogabali sacerdos, homo omnium impurissimus et qui fato quodam
<milestone unit="section" n="6"/>
Romanum deformarit imperium, de quo quidem, quia multa sunt, loco suo disseram.
<note n="n16.102.1">See Maer., ix.-x. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>