Exstat alia epistula ad matrem ab eodem destinata talis: Dominus noster et Augustus nec te amat nec ipsum se, qui inimicos suos servat, age igitur, ut Arabianus et Tuscus et Gellius ad palum deligentur, ne, si occasio fuerit, non praetermittant. et, quantum Lollius Urbicus in historia sui temporis familiam tamen P. proderit U rigor, Peter2; poterit P. diligenter P. dicit, istae litterae per notarium proditae illi puero multum apud milites obfuisse dicuntur, nam, cum patrem occidissent, quidam hunc servare voluerunt, sed exstitit cubicularius, qui has epistulas contioni militum legit. Interfectis igitur ambobus et capitibus pilo circum- latis, in Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis inclinavit exercitus, is filius Bassiani Caracalli ferebatur, erat autem templi Heliogabali sacerdos, homo omnium impurissimus et qui fato quodam Romanum deformarit imperium, de quo quidem, quia multa sunt, loco suo disseram. See Maer., ix.-x.