<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
hac epistula iudicatur, quantum gloriae adeptus sibi videretur quod vocatus est filius Antoninus.
<milestone unit="section" n="2"/>
Hic tamen quarto decimo mense imperii ob incivilem patris atque asperum principatum interfectus
<milestone unit="section" n="3"/>
est cum patre, non suo nomine; quamvis etiam istum ultra aetatem saevisse in plerosque reperiam, ut docent litterae ab hoc eodem ad patrem iussae.
<milestone unit="section" n="4"/>
nam cum quidam defectionis suspicionem incurrissent, et eos Macrinus saevissime punisset filio forte absente, atque hic audisset auctores quidem defectionis occisos, conscios
<note target="n16.98.1"/>
tamen, quorum dux Armeniae erat et item legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familiaritatem dimissos, his litteris convenisse patrem dicitur, paribus missis etiam ad matrem, quarum exemplum historiae causa inserendum putavi:
<milestone unit="section" n="5"/>
<q> Patri Augusto filius Augustus, non satis, mi pater, videris in amore nostro tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectatae conscios reservasti,
<note n="n16.98.1">conscios ins. by Paucker, Peter2; om. in P, Peter.1 </note>
<pb n="p.100"/>
sperans eos vel amiciores tibi futuros, si iis parceres, vel ob antiquam familiaritatem
<note target="n16.100.1"/>
dimittendos.
<milestone unit="section" n="6"/>
quod nec debuit fieri nec proderit.
<note target="n16.100.2"/>
nam primum omnium iam te exulcerati suspicionibus amare non possunt, deinde crudeliores inimici sunt, qui obliti veteris familiaritatis se inimicissimis tuis iunxerunt, adde quod exercitus adhuc habent.
<milestone unit="section" n="7"/>
'Si te nulla movet tantarum gloria rerum, Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debetur.'
<milestone unit="section" n="8"/>
feriendi sunt isti, si vis esse securus, nam vitio generis humani alii non sunt defuturi, cum isti servantur.</q>
<milestone unit="section" n="9"/>
hanc epistulam quidam ipsius, quidam magistri eius Caeliani ferunt, Afri quondam rhetoris, ex qua apparet, quam asper futurus iuvenis si vixisset. </p></div></div></body></text></TEI>