hac epistula iudicatur, quantum gloriae adeptus sibi videretur quod vocatus est filius Antoninus. Hic tamen quarto decimo mense imperii ob incivilem patris atque asperum principatum interfectus est cum patre, non suo nomine; quamvis etiam istum ultra aetatem saevisse in plerosque reperiam, ut docent litterae ab hoc eodem ad patrem iussae. nam cum quidam defectionis suspicionem incurrissent, et eos Macrinus saevissime punisset filio forte absente, atque hic audisset auctores quidem defectionis occisos, conscios tamen, quorum dux Armeniae erat et item legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familiaritatem dimissos, his litteris convenisse patrem dicitur, paribus missis etiam ad matrem, quarum exemplum historiae causa inserendum putavi: Patri Augusto filius Augustus, non satis, mi pater, videris in amore nostro tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectatae conscios reservasti, conscios ins. by Paucker, Peter2; om. in P, Peter.1 sperans eos vel amiciores tibi futuros, si iis parceres, vel ob antiquam familiaritatem dimittendos. quod nec debuit fieri nec proderit. nam primum omnium iam te exulcerati suspicionibus amare non possunt, deinde crudeliores inimici sunt, qui obliti veteris familiaritatis se inimicissimis tuis iunxerunt, adde quod exercitus adhuc habent. 'Si te nulla movet tantarum gloria rerum, Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debetur.' feriendi sunt isti, si vis esse securus, nam vitio generis humani alii non sunt defuturi, cum isti servantur. hanc epistulam quidam ipsius, quidam magistri eius Caeliani ferunt, Afri quondam rhetoris, ex qua apparet, quam asper futurus iuvenis si vixisset.