<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda. die qua natus est pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit in id conclave redigi praecepit in quo post duas horas Diadumenus
<milestone unit="section" n="2"/>
natus est, solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis
<note n="n16.88.1">ad om. in P.</note>
<note n="n16.88.2">so P; haec
<add>fere</add>
Peter1; haec
<add>sunt</add>
quae de imperio Peter2. </note>
<pb n="p.90"/>
credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari
<milestone unit="section" n="3"/>
dicuntur, at iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit, fibris
<milestone unit="section" n="4"/>
intercedentibus
<note target="n16.90.1"/>
specie nervi sagittarii, ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avi sui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati
<milestone unit="section" n="5"/>
nomen Diadumeni. in agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia
<milestone unit="section" n="6"/>
fuerit, eadem die qua hic natus est aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa. </p></div></div></body></text></TEI>