aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda. die qua natus est pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit in id conclave redigi praecepit in quo post duas horas Diadumenus natus est, solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis ad om. in P. so P; haec fere Peter1; haec sunt quae de imperio Peter2. credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicuntur, at iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit, fibris intercedentibus specie nervi sagittarii, ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avi sui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati nomen Diadumeni. in agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia fuerit, eadem die qua hic natus est aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa.