His ita gestis signa in Castris et vexilla fieri Antoniniana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata est. Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad oscula parato, fortis naturaliter, exercitio delicatior. hic ubi primum indumenta coccea et purpurea ceteraque castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. haec de puero sunt dicenda. Nunc veniamus ad omina imperii, quae cum in