Macrinus imperator dixit: Habete igitur, commilitones, pro imperio aureos ternos, pro Antonini nomine aureos quinos et solitas promotiones sed geminatas. di facient ut haec saepius fiant. dabimus autem per cuncta quinquennia hoc quod hodie putavimus. post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus imperator dixit: Gratias vobis, commilitones, quod me et imperio donastis et nomine, si quidem dignos et me et patrem meum duxistis quos imperatores Romanos diceretis et quibus committeretis rem publicam, et dudum Peter; diuum P. dignus om. in P; patre Antoninus dignus Mommsen, Jordan; imperatorem. Antoninus Peter. Eduxistis Jordan, Peter; dixistis P. pater quidem meus curabit ne desit imperio, ego autem elaborabo ne desim nomini Antoninorum. scio enim me Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen, quibus satis facere perdifficile est. interim tamen causa imperii, causa nominis, id omne quod pater et tantundem promitto, honoribus, ut et venerandus Macrinus pater praesens promisit, duplicatis. Herodianus Graecus scriptor haec praeteriens Diadumenum tantum Caesarem dicit puerum a militibus nuncupatum et cum patre occisum. Hac habita contione statim apud Antiochiam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa est, Macrini usque ad iussum senatus dilata est. missae etiam ad senatum litterae quibus nomen Antonini indicatum est. quare etiam senatus imperium id libenter dicitur recepisse, quamvis alii Antonini Caracalli odio id factum putent, paraverat sane paenulas populo coloris russei dare Macrinus imperator in honorem Antonini filii sui, quae vocarentur Antoninianae, ut caracallae Bassiani dictae sunt, adserens melius filium suum Paenuleum vel Paenularium dicendum quam Caracallus esset dictus Bassianus. congiarium etiam per edictum Antoninianum promisit, ut ipsum edictum poterit indicare. verba edicti: Vellem, Quirites, iam praesentes essemus; Antoninus vester vobis congiarium sui nominis daret, incideret praeterea et pueros Antoninianos et puellas Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam propagarent ; et reliqua. His ita gestis signa in Castris et vexilla fieri Antoniniana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata est. Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad oscula parato, fortis naturaliter, exercitio delicatior. hic ubi primum indumenta coccea et purpurea ceteraque castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. haec de puero sunt dicenda. Nunc veniamus ad omina imperii, quae cum in aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda. die qua natus est pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit in id conclave redigi praecepit in quo post duas horas Diadumenus natus est, solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis ad om. in P. so P; haec fere Peter1; haec sunt quae de imperio Peter2. credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicuntur, at iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit, fibris intercedentibus specie nervi sagittarii, ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avi sui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati nomen Diadumeni. in agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia fuerit, eadem die qua hic natus est aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa. pantagathi in domo patris eius nidum posuerunt, his diebus quibus ille natus est mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, quasi mater eius adulterata esset, quod fama retinebat, huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, in monumento regio, quod iuxta villam esset in qua tunc pater agebat, supra statuam regis posuit, ita ut capiti eius aptaret. quod multi ominosum putarunt et morti adcommodum, clarum autem eventus ostendit, natus est praeterea natali Antonini et ea hora et signis prope concinentibus so Cas., Peter; uiris intersedentibus P. quasi omni P. quibus et Antoninus Pius. quare dixerunt mathematici et imperatoris illum filium futurum et imperatorem, sed non diu. die qua natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur exclamasse ' Antoninus vocetur, ' sed Macrinus timuisse et, quod nullus ex eius genere hoc nomine censeretur, abstinuisse nomine imperatorio, simul quod iam rumor de vi geniturae illius emanasset. haec atque alia omina fuisse multi in litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset Diadumenus, et leo ruptis vinculis, ut quidam, ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit, cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset, ut quae sola forte in areola inventa erat in qua infans iacebat.