Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda omina sunt facta imperii non diutini, ut evenit, nam cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re publica non haberent, existimantium quod cum eo Romanum esset imperium periturum, id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex adfinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque suum hunc puerum Antoninum appellavit, contio: Videtis, conmilitones, et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum, quem diu principem, si di For the correct form of the name see note to Macr., ii. 5. He was not acclaimed Imperator until after the revolution had broken out under Maesa and Elagabalus; see note to Macr., x. 4. This statement is hardly correct. 4This speech is wholly fictitious; see Intro, to Vol. i., p. xix f. faveant, habebitis, intellego praeterea desiderium ingens Antoniniani nominis apud vos manere, quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum. adclamatum: Macrine imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te servent. Antoninum dudum omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam, tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest, tu scis, Iuppiter, Antoninus vinci non potest. Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum nobis di dederunt, patre dignus Antoninus, dignus imperio.