<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda omina sunt facta imperii non diutini, ut
<milestone unit="section" n="2"/>
evenit, nam cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re publica non haberent, existimantium quod cum eo Romanum esset imperium
<milestone unit="section" n="3"/>
periturum, id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex adfinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque
<milestone unit="section" n="4"/>
suum hunc puerum Antoninum appellavit, contio:
<q>Videtis, conmilitones, et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum, quem diu principem, si di
<note n="n16.82.1">For the correct form of the name see note to Macr., ii. 5. </note>
<note n="n16.82.2">He was not acclaimed Imperator until after the revolution had broken out under Maesa and Elagabalus; see note to Macr., x. 4. </note>
<note n="n16.82.3">This statement is hardly correct. 4This speech is wholly fictitious; see Intro, to Vol. i., p. xix f. </note>
<pb n="p.84"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
faveant, habebitis, intellego praeterea desiderium ingens Antoniniani nominis apud vos manere, quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum
<milestone unit="section" n="6"/>
repraesentaturum.</q>
adclamatum:
<q> Macrine imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te
<milestone unit="section" n="7"/>
servent. Antoninum dudum
<note target="n16.84.1"/>
omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam, tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest, tu scis,
<milestone unit="section" n="8"/>
Iuppiter, Antoninus vinci non potest. Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum nobis di dederunt, patre dignus
<note target="n16.84.2"/>
Antoninus, dignus imperio.</q>
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Macrinus imperator dixit:
<q>Habete igitur, commilitones, pro imperio aureos ternos, pro Antonini nomine aureos quinos et solitas promotiones sed geminatas. di facient ut haec saepius fiant. dabimus autem per
<milestone unit="section" n="2"/>
cuncta quinquennia hoc quod hodie putavimus.</q>
post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus imperator dixit:
<q> Gratias vobis, commilitones, quod me et imperio donastis et nomine, si quidem dignos et me et patrem meum duxistis
<note target="n16.84.3"/>
quos imperatores Romanos
<milestone unit="section" n="3"/>
diceretis et quibus committeretis rem publicam, et
<note n="n16.84.1">dudum Peter; diuum P.</note>
<note n="n16.84.2">dignus om. in P; patre Antoninus
<add>dignus</add>
Mommsen, Jordan; imperatorem. Antoninus Peter. </note>
<note n="n16.84.3">Eduxistis Jordan, Peter; dixistis P. </note>
<pb n="p.86"/>
pater quidem meus curabit ne desit imperio, ego autem elaborabo ne desim nomini Antoninorum. scio enim me Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen,
<milestone unit="section" n="4"/>
quibus satis facere perdifficile est. interim tamen causa imperii, causa nominis, id omne quod pater et tantundem promitto, honoribus, ut et venerandus
<milestone unit="section" n="5"/>
Macrinus pater praesens promisit, duplicatis.</q>
Herodianus Graecus scriptor haec praeteriens Diadumenum tantum Caesarem dicit puerum a militibus nuncupatum et cum patre occisum.
<milestone unit="section" n="6"/>
Hac habita contione statim apud Antiochiam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa est,
<milestone unit="section" n="7"/>
Macrini usque ad iussum senatus dilata est. missae etiam ad senatum litterae quibus nomen Antonini indicatum est. quare etiam senatus imperium id libenter dicitur recepisse, quamvis alii Antonini Caracalli
<milestone unit="section" n="8"/>
odio id factum putent, paraverat sane paenulas populo coloris russei dare Macrinus imperator in honorem Antonini filii sui, quae vocarentur Antoninianae, ut caracallae Bassiani dictae sunt, adserens melius filium suum Paenuleum vel Paenularium dicendum quam Caracallus esset dictus Bassianus.
<milestone unit="section" n="9"/>
congiarium etiam per edictum Antoninianum promisit, ut ipsum edictum poterit indicare.
<pb n="p.88"/>
<milestone unit="section" n="10"/>
verba edicti:
<q> Vellem, Quirites, iam praesentes essemus; Antoninus vester vobis congiarium sui nominis daret, incideret praeterea et pueros Antoninianos et puellas Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam propagarent</q>
; et reliqua. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
His ita gestis signa in Castris et vexilla fieri Antoniniana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata est.
<milestone unit="section" n="2"/>
Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad
<note target="n16.88.1"/>
oscula parato, fortis
<milestone unit="section" n="3"/>
naturaliter, exercitio delicatior. hic ubi primum indumenta coccea et purpurea ceteraque castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. haec
<note target="n16.88.2"/>
de puero sunt dicenda.
<milestone unit="section" n="4"/>
Nunc veniamus ad omina imperii, quae cum in </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda. die qua natus est pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit in id conclave redigi praecepit in quo post duas horas Diadumenus
<milestone unit="section" n="2"/>
natus est, solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis
<note n="n16.88.1">ad om. in P.</note>
<note n="n16.88.2">so P; haec
<add>fere</add>
Peter1; haec
<add>sunt</add>
quae de imperio Peter2. </note>
<pb n="p.90"/>
credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari
<milestone unit="section" n="3"/>
dicuntur, at iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit, fibris
<milestone unit="section" n="4"/>
intercedentibus
<note target="n16.90.1"/>
specie nervi sagittarii, ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avi sui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati
<milestone unit="section" n="5"/>
nomen Diadumeni. in agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia
<milestone unit="section" n="6"/>
fuerit, eadem die qua hic natus est aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
pantagathi in domo patris eius nidum posuerunt, his diebus quibus ille natus est mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, quasi
<note target="n16.90.2"/>
mater eius adulterata
<milestone unit="section" n="2"/>
esset, quod fama retinebat, huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, in monumento regio, quod iuxta villam esset in qua tunc pater agebat, supra statuam
<milestone unit="section" n="3"/>
regis posuit, ita ut capiti eius aptaret. quod multi ominosum putarunt et morti adcommodum, clarum
<milestone unit="section" n="4"/>
autem eventus ostendit, natus est praeterea natali Antonini et ea hora et signis prope concinentibus
<note n="n16.90.1">so Cas., Peter; uiris intersedentibus P.</note>
<note n="n16.90.2">quasi omni P. </note>
<pb n="p.92"/>
quibus et Antoninus Pius. quare dixerunt mathematici et imperatoris illum filium futurum et imperatorem,
<milestone unit="section" n="5"/>
sed non diu. die qua natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur exclamasse ' Antoninus vocetur, ' sed Macrinus timuisse et,
<note target="n16.92.1"/>
quod nullus ex eius genere hoc nomine censeretur, abstinuisse nomine imperatorio, simul quod iam rumor
<milestone unit="section" n="6"/>
de vi geniturae illius emanasset. haec atque alia omina fuisse multi in litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset Diadumenus, et leo ruptis vinculis, ut quidam, ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit, cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset, ut quae
<note target="n16.92.2"/>
sola forte in areola inventa erat in qua infans iacebat. </p></div></div></body></text></TEI>