<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum ad senatum scriberet interest2 scire cuius- modi oratio fuerit qua se excusavit, ut et impudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo initium sumpsit
<note n="n15.58.1">a quo
<gap reason="omitted"/>
improbum del. by Peter.</note>
<note n="n15.58.2">So Cas. and Jordan; cum ad senatum scriberet. Interest Peter. </note>
<pb n="p.60"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
improbus imperator, capita ex oratione Macrini et Diadumeni imperatorum:
<q>Vellemus, patres conscripti, et incolumi Antonino nostro et revecti cum triumpho vestram Clementiam videre, tunc demum enim florente re publica et omnes felices essemus, et sub eo principe viveremus quem nobis Antoninorum
<milestone unit="section" n="3"/>
loco di dederant, verum quia id evenire per tumultum militarem non potuit, nuntiamus primum quid de
<milestone unit="section" n="4"/>
nobis exercitus fecerit, dein honores divinos, quod primum faciendum est, decernimus ei viro in cuius verba iuravimus, cum exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandam factionem mandasset, si vivus
<milestone unit="section" n="5"/>
deprendere potuisset.</q>
et infra:
<q> Detulerunt ad me imperium, cuius ego, patres conscripti, interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis placuerit quod militibus placuit, quibus iam et stipendium et omnia
<milestone unit="section" n="6"/>
imperatorio more iussi.</q>
item infra:
<q> Diadumenum filium meum vobis notum et imperio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet appellans, ut cohonestetur
<note target="n15.60.1"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
prius nomine, sic etiam regni honore, quod vos, patres conscripti, bono faustoque omine adprobetis petimus, ne vobis desit Antoninorum nomen, quod
<note n="n15.60.1">cohonestetur Jordon, Petschenig; quo honestetur P; cohonestaretur Peter. </note>
<pb n="p.62"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
maxime diligitis.</q>
item infra:
<q>Antonino autem divinos honores et miles decrevit, et nos decernimus et vos, patres conscripti, ut decernatis, cum possimus imperatorio iure praecipere, tamen rogamus, dicantes ei
<note target="n15.62.1"/>
duas statuas equestres, pedestres
<note target="n15.62.2"/>
duas habitu militari, sedentes civili habitu duas, item Divo Severo
<milestone unit="section" n="9"/>
duas triumphales, quae omnia, patres conscripti, vos impleri iubebitis nobis religiose pro prioribus ambientibus.</q>
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gratanter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in patricios allegit, novum hominem
<milestone unit="section" n="2"/>
et qui paulo ante procurator privatae fuisset, eundem, cum scriba pontificius esset, quos hodie pontifices minores vocant, pontificem maximum appellavit Pii
<milestone unit="section" n="3"/>
nomine decreto, diu tamen lectis litteris, cum omnino
<milestone unit="section" n="4"/>
nemo crederet de Antonini morte, silentium fuit. sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum invectus est. denique statim Macrino et proconsulare imperium et potestatem tribuniciam detulerunt.
<note n="n15.62.1">ei Golisch, Peter2; et P, Peter 1. </note>
<note n="n15.62.2">2 pedes P. 1i.e. Caracalla; see Carac., xi. 5 and note. </note>
<pb n="p.64"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum
<milestone unit="section" n="6"/>
vocavit, Diadumenum antea dictum, quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se Bassiani filium diceret, homo sordidissimus et ex
<milestone unit="section" n="7"/>
meretrice conceptus, idem postea accepit, denique versus exstant cuiusdam poetae, quibus ostendetur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero
<milestone unit="section" n="8"/>
etiam polluisse sacrati nominis reverentiam, iam quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici? postremo etiam quid de Heliogabalo, qui Antoninorum ultimus in summa impuritate vixisse memoratur? </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Appellatus igitur imperator, imperio suscepto1 contra Parthos profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine
<milestone unit="section" n="2"/>
abolere, sed conflictu habito contra Parthos defectu legionum, quae ad Varium Heliogabalum confugerant, interemptus est. sed anno amplius imperavit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Sane cum esset inferior in eo bello quod Antoninus gesserat, Artabane graviter necem suorum civium vindicante, primo Macrinus repugnavit; postea vero missis legatis petiit pacem, quam libenti animo interfecto
<milestone unit="section" n="4"/>
Antonino Parthus concessit. inde cum se
<note n="n15.64.1"><add>imperio</add>
suscepto Editor; susceptos P; † susceptos Peter. </note>
<pb n="p.66"/>
Antiochiam recepisset ac luxuriae operam daret, iustam causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, ut putabatur, filium sequendi, id est Heliogabalum Bassianum Varium, qui postea est et Bassianus et Antoninus appellatus. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit aliqua mulier Maesa sive Varia ex Emesena urbe, soror Iuliae uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo fuerat expulsa per Macrini superbiam; cui quidem omnia
<milestone unit="section" n="2"/>
concessit Macrinus, quae diu illa collegerat, huic erant duae filiae, Symiamira et Mamaea, quarum maiori filius erat Heliogabalus, qui
<note target="n15.66.1"/>
et Bassiani et Antonini nomen accepit, nam Heliogabalum Phoenices
<milestone unit="section" n="3"/>
vocant solem, sed Heliogabalus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus erat ac notus omnibus hominibus qui ad templum veniebant, militibus praecipue,
<milestone unit="section" n="4"/>
his Maesa sive Varia dixit Bassianum filium esse Antonini, quod paulatim omnibus militibus
<note n="n15.66.1">qui Edit. princ.; om. in P.</note>
<pb n="p.68"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
innotuit, erat praeterea Maesa ipsa ditissima, ex quo etiam Heliogabalus luxuriosissimus. qua promittente
<milestone unit="section" n="6"/>
militibus legiones abductae sunt a Macrino. suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis, nepos eius Antoninus appellatus est imperii delatis insignibus. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Haec ubi sunt Macrino apud Antiochiam posito nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad obsidendos eos
<milestone unit="section" n="2"/>
cum legionibus misit, quibus cum Antoninus ostenderetur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso
<milestone unit="section" n="3"/>
Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt, dein parte exercitus coniuncta, venit contra Macrinum Antoninus contra se festinantem, commissoque proelio Macrinus est victus proditione militum eius et amore Antonini. fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in vico quodam Bithyniae occisus est cum Diadumeno, ablatumque eius caput est et ad Antoninum perlatum.
<milestone unit="section" n="4"/>
Sciendum praeterea quod Caesar fuisse dicitur non
<pb n="p.70"/>
Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari fuisse
<milestone unit="section" n="5"/>
cum patre imperio tradiderunt, occisus est etiam filius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur
<milestone unit="section" n="6"/>
a milite, non enim aliquid dignum in eius vita erit quod dicatur, praeter hoc quod Antoninorum nomini est velut nothus adpositus. </p></div></div></body></text></TEI>