Cum ad senatum scriberet interest2 scire cuius- modi oratio fuerit qua se excusavit, ut et impudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo initium sumpsit a quo improbum del. by Peter. So Cas. and Jordan; cum ad senatum scriberet. Interest Peter. improbus imperator, capita ex oratione Macrini et Diadumeni imperatorum: Vellemus, patres conscripti, et incolumi Antonino nostro et revecti cum triumpho vestram Clementiam videre, tunc demum enim florente re publica et omnes felices essemus, et sub eo principe viveremus quem nobis Antoninorum loco di dederant, verum quia id evenire per tumultum militarem non potuit, nuntiamus primum quid de nobis exercitus fecerit, dein honores divinos, quod primum faciendum est, decernimus ei viro in cuius verba iuravimus, cum exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandam factionem mandasset, si vivus deprendere potuisset. et infra: Detulerunt ad me imperium, cuius ego, patres conscripti, interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis placuerit quod militibus placuit, quibus iam et stipendium et omnia imperatorio more iussi. item infra: Diadumenum filium meum vobis notum et imperio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet appellans, ut cohonestetur prius nomine, sic etiam regni honore, quod vos, patres conscripti, bono faustoque omine adprobetis petimus, ne vobis desit Antoninorum nomen, quod cohonestetur Jordon, Petschenig; quo honestetur P; cohonestaretur Peter. maxime diligitis. item infra: Antonino autem divinos honores et miles decrevit, et nos decernimus et vos, patres conscripti, ut decernatis, cum possimus imperatorio iure praecipere, tamen rogamus, dicantes ei duas statuas equestres, pedestres duas habitu militari, sedentes civili habitu duas, item Divo Severo duas triumphales, quae omnia, patres conscripti, vos impleri iubebitis nobis religiose pro prioribus ambientibus. Lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gratanter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in patricios allegit, novum hominem et qui paulo ante procurator privatae fuisset, eundem, cum scriba pontificius esset, quos hodie pontifices minores vocant, pontificem maximum appellavit Pii nomine decreto, diu tamen lectis litteris, cum omnino nemo crederet de Antonini morte, silentium fuit. sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum invectus est. denique statim Macrino et proconsulare imperium et potestatem tribuniciam detulerunt. ei Golisch, Peter2; et P, Peter 1. 2 pedes P. 1i.e. Caracalla; see Carac., xi. 5 and note. Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum vocavit, Diadumenum antea dictum, quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se Bassiani filium diceret, homo sordidissimus et ex meretrice conceptus, idem postea accepit, denique versus exstant cuiusdam poetae, quibus ostendetur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero etiam polluisse sacrati nominis reverentiam, iam quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici? postremo etiam quid de Heliogabalo, qui Antoninorum ultimus in summa impuritate vixisse memoratur? Appellatus igitur imperator, imperio suscepto1 contra Parthos profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere, sed conflictu habito contra Parthos defectu legionum, quae ad Varium Heliogabalum confugerant, interemptus est. sed anno amplius imperavit. Sane cum esset inferior in eo bello quod Antoninus gesserat, Artabane graviter necem suorum civium vindicante, primo Macrinus repugnavit; postea vero missis legatis petiit pacem, quam libenti animo interfecto Antonino Parthus concessit. inde cum se imperio suscepto Editor; susceptos P; † susceptos Peter. Antiochiam recepisset ac luxuriae operam daret, iustam causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, ut putabatur, filium sequendi, id est Heliogabalum Bassianum Varium, qui postea est et Bassianus et Antoninus appellatus. Fuit aliqua mulier Maesa sive Varia ex Emesena urbe, soror Iuliae uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo fuerat expulsa per Macrini superbiam; cui quidem omnia concessit Macrinus, quae diu illa collegerat, huic erant duae filiae, Symiamira et Mamaea, quarum maiori filius erat Heliogabalus, qui et Bassiani et Antonini nomen accepit, nam Heliogabalum Phoenices vocant solem, sed Heliogabalus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus erat ac notus omnibus hominibus qui ad templum veniebant, militibus praecipue, his Maesa sive Varia dixit Bassianum filium esse Antonini, quod paulatim omnibus militibus qui Edit. princ.; om. in P. innotuit, erat praeterea Maesa ipsa ditissima, ex quo etiam Heliogabalus luxuriosissimus. qua promittente militibus legiones abductae sunt a Macrino. suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis, nepos eius Antoninus appellatus est imperii delatis insignibus. Haec ubi sunt Macrino apud Antiochiam posito nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad obsidendos eos cum legionibus misit, quibus cum Antoninus ostenderetur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt, dein parte exercitus coniuncta, venit contra Macrinum Antoninus contra se festinantem, commissoque proelio Macrinus est victus proditione militum eius et amore Antonini. fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in vico quodam Bithyniae occisus est cum Diadumeno, ablatumque eius caput est et ad Antoninum perlatum. Sciendum praeterea quod Caesar fuisse dicitur non Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari fuisse cum patre imperio tradiderunt, occisus est etiam filius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur a milite, non enim aliquid dignum in eius vita erit quod dicatur, praeter hoc quod Antoninorum nomini est velut nothus adpositus.