<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior, sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum ipsa severitas illius occasionem reprehendendi
<milestone unit="section" n="2"/>
et lacerandi eius aperiret, nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur, et cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit,
<milestone unit="section" n="3"/>
Pii habere noluit, unde in eum epigramma non inlautum Graeci cuiusdam poetae videtur exstare, quod Latine hac sententia continetur:
<milestone unit="section" n="4"/>
Histrio iam senior turpis gravis asper iniquus impius et felix sic simul esse cupit, ut nolit pius esse, velit tamen esse beatus, quod natura negat, nec recipit
<note target="n15.70.1"/>
ratio, nam pius et felix poterat dicique viderique, impius
<note target="n15.70.2"/>
infelix est, erit
<note target="n15.70.3"/>
ille sibi.
<milestone unit="section" n="5"/>
hos versus nescio qui de Latinis
<note target="n15.70.4"/>
iuxta eos qui Graeci
<note n="n15.70.1">neget
<gap reason="omitted"/>
recepit P.</note>
<note n="n15.70.2">impius Baehrens; imperium P, Peter.</note>
<note n="n15.70.3">est et erit P.</note>
<note n="n15.70.4">de Latinis Peter2; delatis P; Latinos Peter1. </note>
<pb n="p.72"/>
erant propositi in foro posuit, quibus acceptis Macrinus his versibus respondisse fertur,
<milestone unit="section" n="6"/>
Si talem Graium tetulissent fata poetam, qualis Latinus gabalus iste fuit, nil populus nosset, nil nosset curia, mango nullus scripsisset carmina taetra mihi.
<milestone unit="section" n="7"/>
his versibus Macrinus longe peioribus, quam illi Latini sunt, respondisse se credidit, sed non minus risui est habitus quam poeta ille qui de Graeco Latine conatus
<note target="n15.72.1"/>
est scribere. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit igitur superbus et sanguinarius et volens militariter imperare, incusans quin etiam superiorum temporum disciplinam ac solum Severum prae ceteris
<milestone unit="section" n="2"/>
laudans, nam et in crucem milites tulit et servilibus suppliciis semper adfecit et, cum seditiones militares pateretur, milites saepius decimavit, aliquando etiam centesimavit, quod verbum proprium ipsius est, cum se clementem diceret, quando eos centesimaret qui digni
<milestone unit="section" n="3"/>
essent decimatione atque vicensimatione. longum est eius crudelitates omnes aperire, attamen unam ostendam non magnam, ut ipse credebat, sed omnibus tyrannicis
<milestone unit="section" n="4"/>
inmanitatibus tristiorem, cum quidam milites ancillam hospitis iam diu pravi pudoris adfectassent, idque
<note target="n15.72.2"/>
per quendam frumentarium ille didicisset,
<note n="n15.72.1">conatus Peter; coactus P. </note>
<note n="n15.72.2">so Salm. and Peter; pudore suffectassent atque P corr. </note>
<pb n="p.74"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
adduci eos iussit interrogavitque utrum esset factum, quod cum constitisset, duos boves mirae magnitudinis vivos subito aperiri iussit atque his singulos milites inseri capitibus, ut secum conloqui possent, exsertis; itaque poena hos adfecit, cum ne adulteris quidem talia apud maiores vel sui temporis essent constituta
<milestone unit="section" n="6"/>
supplicia, pugnavit tamen et contra Parthos et contra Armenios et contra Arabas, quos Eudaemones vocant, non minus fortiter quam feliciter.
<milestone unit="section" n="7"/>
Tribunum, qui excubias deseri passus est, carpento rotali subteradnexum per totum iter vivum atque
<milestone unit="section" n="8"/>
exanimum traxit, reddidit etiam Mezentii supplicium, quo ille vivos mortuis inligabat et ad mortem
<milestone unit="section" n="9"/>
cogebat longa tabe confectos. unde etiam in Circo, cum favor publicus in Diadumenum se proseruisset, adclamatum:
<q>Egregius forma iuvenis,</q>
<q>cui pater haud Mezentius esset.</q>
<milestone unit="section" n="10"/>
vivos etiam homines parietibus inclusit et struxit, adulterii reos semper vivos simul incendit iunctis corporibus, servos qui dominis fugissent reppertos
<milestone unit="section" n="11"/>
ad gladium ludi deputavit. delatores, si non proba-
<note n="n15.74.1">See c. viii. 3. </note>
<note n="n15.74.2">Tiridates, the claimant to the Armenian throne, went through the usual form of homage and received the diadem from Macrinus; see Dio, lxxviii. 27, 4. </note>
<note n="n15.74.3">Nothing is known of any campaign in Arabia Felix. </note>
<note n="n15.74.4">The mythical king of Caere in Etruria, who fought with Turnus against Aeneas. For the punishment here described see Vergil, Aeneid, viii. 485-488. </note>
<note n="n15.74.5">The first half-line is from Aeneid, xii. 275, where the phrase is used of an Arcadian killed by Tolumnius; the second describes Lausus, son of Mezentius, and is taken from Aeneid, vii. 654. </note>
<pb n="p.76"/>
rent, capite adfecit, si probarent, delato pecuniae praemio infames dimisit. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit in iure non incallidus, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum principum tollere, ut iure non rescriptis ageretur, nefas esse dicens leges videri Commodi et Caracalli et hominum imperitorum voluntates, cum Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur quae ad gratiam composita viderentur.
<milestone unit="section" n="2"/>
In annonis tribuendis largissimus fuit, in auro parcis-
<milestone unit="section" n="3"/>
simus, in verberandis
<note target="n15.76.1"/>
vero
<note target="n15.76.2"/>
aulicis tam impius, tam pertinax, tam asper, ut servi illum sui non Macrinum dicerent, sed Macellinum, quod macelli specie domus
<milestone unit="section" n="4"/>
eius cruentaretur sanguine vernularum. vini cibique avidissimus, nonnumquam usque ad ebrietatem, sed vespertinis horis. nam si prandisset vel privatim
<milestone unit="section" n="5"/>
parcissimus, in cena effusissimus. adhibuit convivio litteratos, ut loquens de studiis liberalibus necessario abstemius. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed cum eius vilitatem homines antiquam cogitarent, crudelitatem morum viderent, hominem putidulum in imperio ferre non possent; et maxime milites, qui multa eius meminerant funestissima et aliquando turpissima, inita factione illum occiderunt
<note n="n15.76.1">uerberaudis Madvig, Peter2; iter audis P.</note>
<note n="n15.76.2">uero Peter2; uel P, Peter 1. </note>
<pb n="p.78"/>
cum puero suo Diadumeno, scilicet Antonino cognomine, de quo dictum est quod in somniis Antoninus
<milestone unit="section" n="2"/>
fuisset, unde etiam versus exstant huiusmodi: Vidimus in somnis cives, nisi fallor, et istud: Antoninorum nomen puer ille gerebat, qui patre venali genitus sed matre pudica, centum nam moechos passa est centumque rogavit, ipse etiam calvus moechus fuit, inde maritus; en Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille.
<milestone unit="section" n="3"/>
et isti versus ex Graeco
<note target="n15.78.1"/>
translati sunt in Latinum, nam Graece sunt disertissimi, videntur autem mihi
<milestone unit="section" n="4"/>
ab aliquo poeta vulgari translati esse. quod cum Macrinus audisset, fecit iambos qui non exstant.
<milestone unit="section" n="5"/>
iucundissimi autem fuisse dicuntur. qui quidem perierunt in eo tumultu in quo ipse occisus est, quando et omnia eius a militibus pervasa sunt. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Genus mortis, ut diximus, tale fuit: cum in Antoninum Heliogabalum exercitus inclinasset, ille fugit belloque victus est et occisus in suburbano Bithyniae, suis partim deditis partim occisis partim
<milestone unit="section" n="2"/>
fugatis, ita Heliogabalus clarus creditus est, quod videretur patris vindicasse mortem; atque inde in
<note n="n15.78.1">so P (see S. H. Ballou, Cl. Philol. iii., p. 273 f.); om. in P acc. to Peter; ex
<add>Graeco</add>
Peter 1; sex Peter2. </note>
<pb n="p.80"/>
imperium venit, quod dedecoravit vitiis ingentibus, luxurie, turpitudine, abligurritione, superbia, inmanitate. qui et ipse similem exitum vitae suae sortitus est.
<milestone unit="section" n="3"/>
Haec de Macrino nobis sunt cognita, multis aliqua
<milestone unit="section" n="4"/>
variantibus, ut se habet hominis historia, quae de plurimis collecta Serenitati tuae, Diocletiane Auguste, detulimus, quia te cupidum veterum imperatorum esse perspeximus.
<note n="n15.80.1">See Heliog., xvii. 1-3. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>