Fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior, sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum ipsa severitas illius occasionem reprehendendi et lacerandi eius aperiret, nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur, et cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit, Pii habere noluit, unde in eum epigramma non inlautum Graeci cuiusdam poetae videtur exstare, quod Latine hac sententia continetur: Histrio iam senior turpis gravis asper iniquus impius et felix sic simul esse cupit, ut nolit pius esse, velit tamen esse beatus, quod natura negat, nec recipit ratio, nam pius et felix poterat dicique viderique, impius infelix est, erit ille sibi. hos versus nescio qui de Latinis iuxta eos qui Graeci neget recepit P. impius Baehrens; imperium P, Peter. est et erit P. de Latinis Peter2; delatis P; Latinos Peter1. erant propositi in foro posuit, quibus acceptis Macrinus his versibus respondisse fertur, Si talem Graium tetulissent fata poetam, qualis Latinus gabalus iste fuit, nil populus nosset, nil nosset curia, mango nullus scripsisset carmina taetra mihi. his versibus Macrinus longe peioribus, quam illi Latini sunt, respondisse se credidit, sed non minus risui est habitus quam poeta ille qui de Graeco Latine conatus est scribere. Fuit igitur superbus et sanguinarius et volens militariter imperare, incusans quin etiam superiorum temporum disciplinam ac solum Severum prae ceteris laudans, nam et in crucem milites tulit et servilibus suppliciis semper adfecit et, cum seditiones militares pateretur, milites saepius decimavit, aliquando etiam centesimavit, quod verbum proprium ipsius est, cum se clementem diceret, quando eos centesimaret qui digni essent decimatione atque vicensimatione. longum est eius crudelitates omnes aperire, attamen unam ostendam non magnam, ut ipse credebat, sed omnibus tyrannicis inmanitatibus tristiorem, cum quidam milites ancillam hospitis iam diu pravi pudoris adfectassent, idque per quendam frumentarium ille didicisset, conatus Peter; coactus P. so Salm. and Peter; pudore suffectassent atque P corr. adduci eos iussit interrogavitque utrum esset factum, quod cum constitisset, duos boves mirae magnitudinis vivos subito aperiri iussit atque his singulos milites inseri capitibus, ut secum conloqui possent, exsertis; itaque poena hos adfecit, cum ne adulteris quidem talia apud maiores vel sui temporis essent constituta supplicia, pugnavit tamen et contra Parthos et contra Armenios et contra Arabas, quos Eudaemones vocant, non minus fortiter quam feliciter. Tribunum, qui excubias deseri passus est, carpento rotali subteradnexum per totum iter vivum atque exanimum traxit, reddidit etiam Mezentii supplicium, quo ille vivos mortuis inligabat et ad mortem cogebat longa tabe confectos. unde etiam in Circo, cum favor publicus in Diadumenum se proseruisset, adclamatum: Egregius forma iuvenis, cui pater haud Mezentius esset. vivos etiam homines parietibus inclusit et struxit, adulterii reos semper vivos simul incendit iunctis corporibus, servos qui dominis fugissent reppertos ad gladium ludi deputavit. delatores, si non proba- See c. viii. 3. Tiridates, the claimant to the Armenian throne, went through the usual form of homage and received the diadem from Macrinus; see Dio, lxxviii. 27, 4. Nothing is known of any campaign in Arabia Felix. The mythical king of Caere in Etruria, who fought with Turnus against Aeneas. For the punishment here described see Vergil, Aeneid, viii. 485-488. The first half-line is from Aeneid, xii. 275, where the phrase is used of an Arcadian killed by Tolumnius; the second describes Lausus, son of Mezentius, and is taken from Aeneid, vii. 654. rent, capite adfecit, si probarent, delato pecuniae praemio infames dimisit. Fuit in iure non incallidus, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum principum tollere, ut iure non rescriptis ageretur, nefas esse dicens leges videri Commodi et Caracalli et hominum imperitorum voluntates, cum Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur quae ad gratiam composita viderentur. In annonis tribuendis largissimus fuit, in auro parcis- simus, in verberandis vero aulicis tam impius, tam pertinax, tam asper, ut servi illum sui non Macrinum dicerent, sed Macellinum, quod macelli specie domus eius cruentaretur sanguine vernularum. vini cibique avidissimus, nonnumquam usque ad ebrietatem, sed vespertinis horis. nam si prandisset vel privatim parcissimus, in cena effusissimus. adhibuit convivio litteratos, ut loquens de studiis liberalibus necessario abstemius. Sed cum eius vilitatem homines antiquam cogitarent, crudelitatem morum viderent, hominem putidulum in imperio ferre non possent; et maxime milites, qui multa eius meminerant funestissima et aliquando turpissima, inita factione illum occiderunt uerberaudis Madvig, Peter2; iter audis P. uero Peter2; uel P, Peter 1. cum puero suo Diadumeno, scilicet Antonino cognomine, de quo dictum est quod in somniis Antoninus fuisset, unde etiam versus exstant huiusmodi: Vidimus in somnis cives, nisi fallor, et istud: Antoninorum nomen puer ille gerebat, qui patre venali genitus sed matre pudica, centum nam moechos passa est centumque rogavit, ipse etiam calvus moechus fuit, inde maritus; en Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille. et isti versus ex Graeco translati sunt in Latinum, nam Graece sunt disertissimi, videntur autem mihi ab aliquo poeta vulgari translati esse. quod cum Macrinus audisset, fecit iambos qui non exstant. iucundissimi autem fuisse dicuntur. qui quidem perierunt in eo tumultu in quo ipse occisus est, quando et omnia eius a militibus pervasa sunt. Genus mortis, ut diximus, tale fuit: cum in Antoninum Heliogabalum exercitus inclinasset, ille fugit belloque victus est et occisus in suburbano Bithyniae, suis partim deditis partim occisis partim fugatis, ita Heliogabalus clarus creditus est, quod videretur patris vindicasse mortem; atque inde in so P (see S. H. Ballou, Cl. Philol. iii., p. 273 f.); om. in P acc. to Peter; ex Graeco Peter 1; sex Peter2. imperium venit, quod dedecoravit vitiis ingentibus, luxurie, turpitudine, abligurritione, superbia, inmanitate. qui et ipse similem exitum vitae suae sortitus est. Haec de Macrino nobis sunt cognita, multis aliqua variantibus, ut se habet hominis historia, quae de plurimis collecta Serenitati tuae, Diocletiane Auguste, detulimus, quia te cupidum veterum imperatorum esse perspeximus. See Heliog., xvii. 1-3.