Vitae illorum principum seu tyrannorum sive Caesarum qui non diu imperaverunt in obscuro latent, idcirco quod neque de privata eorum vita digna sunt quae dicantur, cum omnino ne scirentur quidem, nisi adspirassent ad imperium, et de imperio, quod non diu tenuerunt, non multa dici possunt, nos tamen ex diversis historicis eruta in lucem proferemus, et ea quidem quae memoratu digna erunt, non enim est quisquam qui in vita non ad diem quodcumque fecerit, sed eius qui vitas aliorum scribere orditur officium est digna cognitione perscribere, et Iunio quidem Cordo studium fuit eorum imperatorum vitas edere quos obscuriores videbat, qui non multum profecit; nam et pauca repperit et indigna memoratu, adserens se minima quaeque persecuturum, quasi vel de Traiano qui ins. by Baehrens and Peter2; om. in P. aut Pio aut Marco sciendum sit, quotiens processerit, quando cibos variaverit et quando vestem mutaverit et quos quando promoverit. quae ille omnia exsequendo libros mythistoriis replevit talia scribendo, cum omnino rerum vilium aut nulla scribenda sint aut nimis pauca, si tamen ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi sunt, sed ex parte, ut ex ea cetera colligantur. Occiso ergo Antonino Bassiano Opibus Macrinus, praefectus praetorii eius, qui antea privatas curarat, imperium arripuit, humili natus loco et animi atque oris inverecundi, seque nunc Severum nunc Antoninum, cum in odio esset omnium et hominum et militum, nuncupavit. statimque ad bellum Parthicum profectus et iudicandi de se militibus et rumoribus, quibus premebatur, adulescendi potestatem demit; quamvis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani libenter acceperit, cum in senatu omnibus una vox esset: Quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestum, quemvis magis quam impurum, quemvis magis quam interfectorem et senatus et populi. Et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadume- priuatus cubabat P. 1See Carac, vi. 6—vii. 2. He was procurator rei privatae (see also c. vii. 1). On this office see note to Com., xx. 1. So also Dio; see lxxviii. 11, 1. On the other hand, there seems to be no foundation for the insulting remarks said to have been made about him after his downfall; see c. iv. 1-6. His official name after his accession was M. Opellius hum filium Macrinus Antoninum voluerit nuncupari, cum auctor necis Antoninianae fuisse dicatur, de ipso quae in annales relata sint proferam: vates Caelestis apud Carthaginem, quae dea repleta solet vera canere, sub Antonino Pio, cum sciscitante proconsule de statu, ut solebat, publico et de suo imperio futura praediceret, ubi ad principes ventum est, clara voce numerari iussit quotiens diceret Antoninum, tuncque adtonitis omnibus Antonini nomen octavo edidit. sed credentibus cunctis quod octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum. denique adnumeratis omnibus qui Antonini appellati sunt is Antoninorum numerus invenitur, enimvero Pius primus, Marcus secundus, Verus tertius, Commodus quartus, quintus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini fuere, nec inter Antoninos referendi sunt duo Gordiani, qui aut praenomen tantum Antoninorum habuerunt aut etiam Antonii dicti sunt non Antonini. inde est quod se et Severus Antoninum vocavit, ut plurimi ferunt, et Pertinax et Iulianus et idem Macrinus; et ab ipsis Antoninis, qui veri successores so Cas. and Peter; Diadumenus filius Macrini Antoninus P. dea Peter2; de P. nomen Augusti P; Augusti del. by Jordan and Peter. qui aut Egnatius; aut qui P i ut qui Peter. et plurimi fuerunt P. Antonini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium retentum est. haec alii. sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur, alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent. Et de Macrino quidem in senatu multis, quando nuntiatum est Varium Heliogabalum imperare, cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta sunt ut appareat ignobilem, sordidum, spurcum fuisse. verba denique Aurelii Victoris, cui Pinio cognomen erat, haec fuerunt: Macrinum libertinum, hominem prostibulum, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis officiis relegatumque in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse causulas, declamasse, ius postremo dixisse; donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi conliberto suo Festo, advocatum fisci factum sub Vero Antonino. sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam imperare Peter; imperatorem P. ut om. in P. nobilem P. in P. eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam isse; venatorem primo, post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum fuisse fisci. ex quo officio ad amplissima quaeque pervenit, dein cum esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Cara-callum imperatorem suum interemit tanta factione, ut ab eo non videretur occisus, nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita, id egit ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob parricidium vel incestum displiceret, interemptus diceretur. Statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in participatum adscito, quem continuo, ut diximus, Antoninum appellari a militibus iussit, dein corpus Antonini Romam remisit, sepulchris maiorum inferendum. mandavit collegae dudum suo praefecto praetorio, ut munus suum curaret ac praecipue Antoninum honorabiliter sepeliret ducto funere regio, quod sciebat ob vestimenta populo congiaria data multum Antoninum a plebe dilectum, adcedebat etiam illud, quod militarem motum timebat, ne eo interveniente suum impediretur imperium, quod raptum ierat, sed quasi invitus acceperat; ut sunt homines, qui ad ea factione P, Petschenig; fictione Peter. uel ne incestum P. se cogi dicunt quae vel sceleribus comparant. timuit autem etiam collegam, ne et ipse imperare cuperet, sperantibus cunctis, quod, si unius numeri concessus accederet, neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent odio Macrini vel propter vitam improbam vel propter ignobilitatem, cum omnes superiores nobiles fuissent imperatores, infulsit praeterea in nomen Severi se, cum illius nulla cognatione tangeretur. unde iocus exstitit, Sic Macrinus est Severus quomodo Diadumenus Antoninus. statim tamen ad delendum militum motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit solito uberius, utpote qui extenuare cuperet imperatoris occisi crimen, profuitque pecunia, ut solet, cui innocentia prodesse non poterat, retentus est enim aliquanto tempore in imperio homo vitiorum omnium. Ad senatum dein litteras misit de morte Antonini, divum illum appellans excusansque se et iurans quod de caede illius nescierit. ita sceleri suo more hominum perditorum iunxit periurium, a quo incipere decuit hominem improbum.