Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius qui fratri videretur occisus, inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia Via euntibus ad portam dextra, specie Septizonii exstructum, quod sibi ille vivus ornaverat. Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de Curia flentes repperit, fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut iis praecipue blandiretur quos ad faustum P, necem destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur quam iracundia. mirum sane omnibus videbatur quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago videretur aut statua, varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, immo tanta sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset, quo facto magis Geta desiderabatur. immota P.