<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Occiso eo pars militum quae incorrupta erat parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausisque portis diu non est imperator admissus.
<milestone unit="section" n="2"/>
denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam
<milestone unit="section" n="3"/>
Bassianus redire non potuit, post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant
<note target="n14.42.2"/>
vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, improbante Bassiano, quod non gladio res
<milestone unit="section" n="4"/>
peracta sit. ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit, tribuno eorum, ut alii
<note n="n14.42.1">rudiunt Peter; ragiunt P.</note>
<note n="n14.42.2">fuerant P. </note>
<pb n="p.44"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
dicunt, interfecto, ut alii, relegato. ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam Curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et
<milestone unit="section" n="6"/>
necis Geticae reddiderit. quo quidem tempore Helvius Pertinax, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti Faustino
<note target="n14.44.1"/>
praetori et dicenti
<q>Sarmaticus maximus et Parthicus maximus,</q>
dixisse dicitur,
<q>Adde et Geticus maximus,</q>
quasi Gothicus.
<milestone unit="section" n="7"/>
quod dictum altius in pectus Bassiani descendit, ut postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim
<milestone unit="section" n="8"/>
et inique. Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris, quae res nulli facile privato satis tuta est. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius
<milestone unit="section" n="2"/>
qui fratri videretur occisus, inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia Via euntibus ad portam dextra, specie Septizonii exstructum, quod sibi ille vivus ornaverat.
<milestone unit="section" n="3"/>
Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum
<milestone unit="section" n="4"/>
de Curia flentes repperit, fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut iis praecipue blandiretur quos ad
<note n="n14.44.1">faustum P, </note>
<pb n="p.46"/>
necem destinabat, ut eius magis blandimentum
<milestone unit="section" n="5"/>
timeretur quam iracundia. mirum sane omnibus videbatur quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago
<milestone unit="section" n="6"/>
videretur aut statua, varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, immo tanta
<note target="n14.46.1"/>
sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset, quo facto magis Geta desiderabatur.
<note n="n14.46.1">immota P. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>