Occiso eo pars militum quae incorrupta erat parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausisque portis diu non est imperator admissus. denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit, post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, improbante Bassiano, quod non gladio res peracta sit. ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit, tribuno eorum, ut alii rudiunt Peter; ragiunt P. fuerant P. dicunt, interfecto, ut alii, relegato. ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam Curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et necis Geticae reddiderit. quo quidem tempore Helvius Pertinax, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti Faustino praetori et dicenti Sarmaticus maximus et Parthicus maximus, dixisse dicitur, Adde et Geticus maximus, quasi Gothicus. quod dictum altius in pectus Bassiani descendit, ut postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim et inique. Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris, quae res nulli facile privato satis tuta est. Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius qui fratri videretur occisus, inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia Via euntibus ad portam dextra, specie Septizonii exstructum, quod sibi ille vivus ornaverat. Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de Curia flentes repperit, fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut iis praecipue blandiretur quos ad faustum P, necem destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur quam iracundia. mirum sane omnibus videbatur quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago videretur aut statua, varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, immo tanta sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset, quo facto magis Geta desiderabatur. immota P.