<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit in litteris adsequendis tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, subbalbe
<milestone unit="section" n="2"/>
tamen canorus. vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pater rideret. si quid accepit a parentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Post Parthicum bellum cum ingenti gloria pater
<note target="n14.40.2"/>
floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis pro- ponere, ut dicerent singula animalia quomodo vocem
<milestone unit="section" n="5"/>
emitterent, velut: agni balant, porcelli grunniunt,
<note n="n14.40.1">so Peter; haberet complures P.</note>
<note n="n14.40.2">pater ius. by Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.42"/>
palumbes minurriunt, porci grunniunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elephanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt,
<note target="n14.42.1"/>
tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare. Sereni
<milestone unit="section" n="6"/>
Sammonici libros familiarissimos habuit, quos ille ad
<milestone unit="section" n="7"/>
Antoninum scripsit, habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, velut in quo erat
<milestone unit="section" n="8"/>
anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item phasianus, farrata, ficus et talia, quare comis etiam habebatur in adulescentia. </p></div></div></body></text></TEI>