Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, amorum tractator, gulosus, cupidus ciborum et vini varie conditi. huius illud pueri fertur insigne quod cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret, Hostes vobis eripio, consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur quantus esset interficiendorum numerus; cumque dixisset pater, ille interrogavit, Isti habent parentes, habent propinquos? cum re- idque quod ioco dictum est Editor; idque ioco quod dictum P; idque ioco quod dictum Peter. so Peter; ut postea ingens P. amorum tractator Editor; anarbove tractator P; † anarbo retractator Peter. sponsum esset habere, ait, Tum plures ergo in civitate tristes erunt quam laeti, quod vicimus, et obtinuisset eius sententia nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. his accedebat Bassiani fratris nimia crudelitas, qui cum contenderet et diceret, quasi ioco quasi serio, omnes cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur, Tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere. quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio fuit.