Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, amorum tractator, gulosus, cupidus ciborum et vini varie conditi. huius illud pueri fertur insigne quod cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret, Hostes vobis eripio, consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur quantus esset interficiendorum numerus; cumque dixisset pater, ille interrogavit, Isti habent parentes, habent propinquos? cum re- idque quod ioco dictum est Editor; idque ioco quod dictum P; idque ioco quod dictum Peter. so Peter; ut postea ingens P. amorum tractator Editor; anarbove tractator P; † anarbo retractator Peter. sponsum esset habere, ait, Tum plures ergo in civitate tristes erunt quam laeti, quod vicimus, et obtinuisset eius sententia nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. his accedebat Bassiani fratris nimia crudelitas, qui cum contenderet et diceret, quasi ioco quasi serio, omnes cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur, Tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere. quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio fuit. Fuit in litteris adsequendis tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, subbalbe tamen canorus. vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pater rideret. si quid accepit a parentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit. Post Parthicum bellum cum ingenti gloria pater floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit. Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis pro- ponere, ut dicerent singula animalia quomodo vocem emitterent, velut: agni balant, porcelli grunniunt, so Peter; haberet complures P. pater ius. by Peter; om. in P. palumbes minurriunt, porci grunniunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elephanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt, tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare. Sereni Sammonici libros familiarissimos habuit, quos ille ad Antoninum scripsit, habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, velut in quo erat anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item phasianus, farrata, ficus et talia, quare comis etiam habebatur in adulescentia.