<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius
<milestone unit="section" n="2"/>
Maximus primo septenario satis copiose rettulit, fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes, quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, et quidem
<note target="n14.34.1"/>
amore Marci, quem fratrem suum semper
<note target="n14.34.2"/>
dicebat et cuius philosophiam litterarumque institutionem
<milestone unit="section" n="3"/>
semper imitatus est. dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum habuerit, sed in eius qui Pius cognominatus est, Hadriani scilicet successoris,
<milestone unit="section" n="4"/>
et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formulario forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi
<milestone unit="section" n="5"/>
gradus vel honoris auspicium, simul quod nemo ei videretur felicior imperator ad commodandum nomen
<note n="n14.34.1">et quidem Editor; atque P; idque Salm., Peter. </note>
<note n="n14.34.2">quem fratrem suum semper Jordan; uel f. s. sem P. </note>
<pb n="p.36"/>
eo principe cuius proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset.
<milestone unit="section" n="6"/>
De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius, ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse
<milestone unit="section" n="7"/>
fertur:
<q> Mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissimus, Geta noster divus futurus, cuius nihil imperiale in genitum video</q>
, erat enim Iuvenalis praefectus eius
<milestone unit="section" n="8"/>
praetorii, nec eum fefellit, nam Bassianus, cum eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidio notam audiretque posse mitigari facinus, si divum fratrem
<milestone unit="section" n="9"/>
appellaret, dixisse fertur,
<q>Sit divus, dum non sit vivus.</q>
denique eum inter divos rettulit atque ideo utcumque rediit cum
<note target="n14.36.1"/>
fama in gratiam parricida. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Natus est Geta Severo et Vitellio consulibus Mediolani, etsi aliter alii prodiderunt, VI kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Severus uxorem duxerat quod eam in genitura habere compererat ut regis uxor esset,
<milestone unit="section" n="2"/>
isque privatus sed iam optimi in re publica loci. statim ut natus est, nuntiatum est ovum gallinam in aula
<milestone unit="section" n="3"/>
peperisse purpureum, quod cum allatum Bassianus frater eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur,
<q>Maledicte
<milestone unit="section" n="4"/>
parricida, fratrem tuum occidisti.</q>
idque quod ioco
<note n="n14.36.1">cum om. in P. </note>
<pb n="p.38"/>
dictum est
<note target="n14.38.1"/>
Severus altius quam quisquam praesentium accepit, a circumstantibus autem postea velut divinitus
<milestone unit="section" n="5"/>
effusum adprobatum est. fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus natus esset, qui vellus in fronte purpureum haberet, eadem die atque hora qua Geta natus est, audissetque ille ab haruspice post Severum Antoninum imperaturum, ac de se ille auguraretur sed tamen
<milestone unit="section" n="6"/>
talis fati timeret indicium, ferro eum adegit, quod et ipsum signo fuit Getam ab Antonino interimendum,
<milestone unit="section" n="7"/>
ut postea satis claruit. fuit etiam aliud omen ingens, ut postea
<note target="n14.38.2"/>
exitus docuit, huius facinoris quod evenit:
<milestone unit="section" n="8"/>
nam cum infantis Getae natalem Severus commendare vellet, hostiam popa nomine Antoninus percussit.
<milestone unit="section" n="9"/>
quod tunc nec quaesitum nec animadversum, post vero intellectum est. </p></div></div></body></text></TEI>