<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Scio, Constantine Auguste, et multos et Clementiam tuam quaestionem movere posse cur etiam Geta Antoninus a me tradatur, de cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram cur et ipsi Antonino a Severo
<milestone unit="section" n="2"/>
patre sit nomen adpositum, neque enim multa in eius vita dici possunt, qui prius rebus humanis exemptus est quam cum fratre teneret imperium.
<milestone unit="section" n="3"/>
Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset ac petisset ut sibi indicaretur quo esset successore moriturus, in somniis vidit Antoninum sibi successurum.
<milestone unit="section" n="4"/>
quare statim ad milites processit et Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium
<milestone unit="section" n="5"/>
Antoninum appellavit. quod cum fecisset,
<note target="n14.32.1"/>
vel
<note target="n14.32.2"/>
paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum vocari iussit.
<note n="n14.32.1">quod fecisset P.</note>
<note n="n14.32.2">uel Jordan, Peter1; et P. </note>
<pb n="p.34"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
itaque semper ab eo in epistulis familiaribus dictus
<milestone unit="section" n="7"/>
est, cum si forte abesset scriberet,
<q>Salutate Antoninos filios et successores meos.</q>
sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus ille successit qui primus Antonini nomen accepit. et haec de Antonini nomine. </p></div></div></body></text></TEI>