<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Scio, Constantine Auguste, et multos et Clementiam tuam quaestionem movere posse cur etiam Geta Antoninus a me tradatur, de cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram cur et ipsi Antonino a Severo
<milestone unit="section" n="2"/>
patre sit nomen adpositum, neque enim multa in eius vita dici possunt, qui prius rebus humanis exemptus est quam cum fratre teneret imperium.
<milestone unit="section" n="3"/>
Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset ac petisset ut sibi indicaretur quo esset successore moriturus, in somniis vidit Antoninum sibi successurum.
<milestone unit="section" n="4"/>
quare statim ad milites processit et Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium
<milestone unit="section" n="5"/>
Antoninum appellavit. quod cum fecisset,
<note target="n14.32.1"/>
vel
<note target="n14.32.2"/>
paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum vocari iussit.
<note n="n14.32.1">quod fecisset P.</note>
<note n="n14.32.2">uel Jordan, Peter1; et P. </note>
<pb n="p.34"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
itaque semper ab eo in epistulis familiaribus dictus
<milestone unit="section" n="7"/>
est, cum si forte abesset scriberet,
<q>Salutate Antoninos filios et successores meos.</q>
sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus ille successit qui primus Antonini nomen accepit. et haec de Antonini nomine. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius
<milestone unit="section" n="2"/>
Maximus primo septenario satis copiose rettulit, fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes, quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, et quidem
<note target="n14.34.1"/>
amore Marci, quem fratrem suum semper
<note target="n14.34.2"/>
dicebat et cuius philosophiam litterarumque institutionem
<milestone unit="section" n="3"/>
semper imitatus est. dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum habuerit, sed in eius qui Pius cognominatus est, Hadriani scilicet successoris,
<milestone unit="section" n="4"/>
et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formulario forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi
<milestone unit="section" n="5"/>
gradus vel honoris auspicium, simul quod nemo ei videretur felicior imperator ad commodandum nomen
<note n="n14.34.1">et quidem Editor; atque P; idque Salm., Peter. </note>
<note n="n14.34.2">quem fratrem suum semper Jordan; uel f. s. sem P. </note>
<pb n="p.36"/>
eo principe cuius proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset.
<milestone unit="section" n="6"/>
De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius, ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse
<milestone unit="section" n="7"/>
fertur:
<q> Mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissimus, Geta noster divus futurus, cuius nihil imperiale in genitum video</q>
, erat enim Iuvenalis praefectus eius
<milestone unit="section" n="8"/>
praetorii, nec eum fefellit, nam Bassianus, cum eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidio notam audiretque posse mitigari facinus, si divum fratrem
<milestone unit="section" n="9"/>
appellaret, dixisse fertur,
<q>Sit divus, dum non sit vivus.</q>
denique eum inter divos rettulit atque ideo utcumque rediit cum
<note target="n14.36.1"/>
fama in gratiam parricida. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Natus est Geta Severo et Vitellio consulibus Mediolani, etsi aliter alii prodiderunt, VI kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Severus uxorem duxerat quod eam in genitura habere compererat ut regis uxor esset,
<milestone unit="section" n="2"/>
isque privatus sed iam optimi in re publica loci. statim ut natus est, nuntiatum est ovum gallinam in aula
<milestone unit="section" n="3"/>
peperisse purpureum, quod cum allatum Bassianus frater eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur,
<q>Maledicte
<milestone unit="section" n="4"/>
parricida, fratrem tuum occidisti.</q>
idque quod ioco
<note n="n14.36.1">cum om. in P. </note>
<pb n="p.38"/>
dictum est
<note target="n14.38.1"/>
Severus altius quam quisquam praesentium accepit, a circumstantibus autem postea velut divinitus
<milestone unit="section" n="5"/>
effusum adprobatum est. fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus natus esset, qui vellus in fronte purpureum haberet, eadem die atque hora qua Geta natus est, audissetque ille ab haruspice post Severum Antoninum imperaturum, ac de se ille auguraretur sed tamen
<milestone unit="section" n="6"/>
talis fati timeret indicium, ferro eum adegit, quod et ipsum signo fuit Getam ab Antonino interimendum,
<milestone unit="section" n="7"/>
ut postea satis claruit. fuit etiam aliud omen ingens, ut postea
<note target="n14.38.2"/>
exitus docuit, huius facinoris quod evenit:
<milestone unit="section" n="8"/>
nam cum infantis Getae natalem Severus commendare vellet, hostiam popa nomine Antoninus percussit.
<milestone unit="section" n="9"/>
quod tunc nec quaesitum nec animadversum, post vero intellectum est. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, amorum tractator,
<note target="n14.38.3"/>
gulosus, cupidus ciborum
<milestone unit="section" n="2"/>
et vini varie conditi. huius illud pueri fertur insigne quod cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret,
<q>Hostes vobis eripio,</q>
consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur quantus esset interficiendorum
<milestone unit="section" n="3"/>
numerus; cumque dixisset pater, ille interrogavit,
<q>Isti habent parentes, habent propinquos?</q>
cum re-
<note n="n14.38.1">idque quod ioco dictum est Editor; idque ioco quod dictum P;
<del>idque ioco</del>
quod dictum Peter.</note>
<note n="n14.38.2">so Peter; ut postea ingens P.</note>
<note n="n14.38.3">amorum tractator Editor; anarbove tractator P; † anarbo retractator Peter. </note>
<pb n="p.40"/>
sponsum esset habere, ait,
<q>Tum plures
<note target="n14.40.1"/>
ergo in
<milestone unit="section" n="4"/>
civitate tristes erunt quam laeti, quod vicimus,</q>
et obtinuisset eius sententia nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. his accedebat Bassiani fratris nimia
<milestone unit="section" n="5"/>
crudelitas, qui cum contenderet et diceret, quasi ioco quasi serio, omnes cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur,
<q>Tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere.</q>
quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio fuit. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit in litteris adsequendis tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, subbalbe
<milestone unit="section" n="2"/>
tamen canorus. vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pater rideret. si quid accepit a parentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Post Parthicum bellum cum ingenti gloria pater
<note target="n14.40.2"/>
floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis pro- ponere, ut dicerent singula animalia quomodo vocem
<milestone unit="section" n="5"/>
emitterent, velut: agni balant, porcelli grunniunt,
<note n="n14.40.1">so Peter; haberet complures P.</note>
<note n="n14.40.2">pater ius. by Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.42"/>
palumbes minurriunt, porci grunniunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elephanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt,
<note target="n14.42.1"/>
tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare. Sereni
<milestone unit="section" n="6"/>
Sammonici libros familiarissimos habuit, quos ille ad
<milestone unit="section" n="7"/>
Antoninum scripsit, habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, velut in quo erat
<milestone unit="section" n="8"/>
anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item phasianus, farrata, ficus et talia, quare comis etiam habebatur in adulescentia. </p></div></div></body></text></TEI>