<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Bassianus vixit annis quadraginta tribus, imperavit
<milestone unit="section" n="2"/>
annis sex. publico funere elatus est. filium reliquit, qui postea et ipse Marcus Antoninus Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninorum inoleverat, ut velli ex animis hominum non posset, quod omnium pectora velut Augusti nomen obsederat.
<note n="n13.22.1">illud Salm., Peter; aliud P.</note>
<note n="n13.22.2">dicens cum Petschenig, Peter2; dicentem P.</note>
<note n="n13.22.3">Antoninum ins. by Erasmus; om. in P. </note>
<pb n="p.24"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
Fuit male moratus et patre duro crudelior. avidus cibi, vini etiam adpetens, suis odiosus et praeter milites praetorianos omnibus castris exosus, prorsus nihil inter fratres simile.
<milestone unit="section" n="4"/>
Opera Romae reliquit thermas nominis sui eximias, quarum cellam soliarem architecti negant posse ulla
<milestone unit="section" n="5"/>
imitatione qua facta est fieri, nam et ex aere vel cupro cancelli subterpositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est, et tantum est spatii, ut id ipsum fieri negent potuisse docti mechanis.
<milestone unit="section" n="6"/>
reliquit et porticum patris nomine, quae gesta illius
<milestone unit="section" n="7"/>
contineret et triumphos et bella. ipse Caracalli nomen accepit a vestimento, quod populo dederat,
<milestone unit="section" n="8"/>
demisso usque ad talos, quod ante non fuerat, unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi,
<milestone unit="section" n="9"/>
in usu maxime Romanae plebis frequentatae. idem viam novam munivit, quae est sub eius thermis, Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanas
<milestone unit="section" n="10"/>
plateas non facile quicquam invenias. sacra Isidis Romam deportavit et templa ubique magnifica eidem deae fecit, sacra etiam maiore reverentia celebravit,
<milestone unit="section" n="11"/>
quam ante celebrabantur. in quo quidem mihi mirum
<pb n="p.26"/>
videtur, quemadmodum sacra Isidis primum per hunc Romam venisse dicantur, cum Antoninus Commodus ita ea celebraverit ut et Anubin portaret et pausas ederet; nisi forte iste addidit celebritati, non eam primus invexit.
<milestone unit="section" n="12"/>
Corpus eius Antoninorum sepulchro inlatum est, ut ea sedes reliquias eius acciperet quae nomen addiderat. </p></div></div></body></text></TEI>