Occisus est autem in medio itinere inter Carrhas et Edessam, cum levandae vesicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores suos, coniuratos caedis, ageret, denique cum illum in equum strator eius levaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est id Martialem fecisse. Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusque id memoriae traditum atque ita Triccianusque Henzen; Recianusque P, Peter. nunc quoque a Carrhenis praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam is addictus mulieribus semper inserviat; qui vero marem deum esse crediderit, is dominetur uxori neque ullas muliebres patiatur insidias. unde, quamvis Graeci vel Aegyptii eo genere quo feminam hominem etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt.