Post hoc ad bellum Armeniacum Parthicumque conversus ducem bellicum, qui suis compete bat mori- multi Lenze; illi P, Peter. adnexa P, Peter. ita descenderet P; ita del. by Novák; uix descenderet Peter. quando P, Petschenig; quo etiam Peter. bus, fecit, inde Alexandriam petiit, in gymnasium populum convocavit eumque obiurgavit; legi etiam validos ad militiam praecepit. eos autem quos legerat occidit exemplo Ptolemaei Euergetis qui octavus hoc nomine appellatus est. dato praeterea signo militibus, ut hospites suos occiderent, magnam caedem Alexandriae fecit. Dehinc per Cadusios et Babylonios ingressus tumultuarie cum Parthorum satrapis manum contulit, feris etiam bestiis in hostes inmissis. datis ad senatum quasi post victoriam litteris Parthicus appellatus est; nam Germanici nomen patre vivo fuerat consecutus. deinde cum iterum vellet Parthis bellum inferre atque hibernaret Edessae atque inde Carrhas Luni dei gratia venisset, die natali suo, octavo idus Apriles, ipsis Megalensibus, cum ad requisita naturae discessisset, insidiis a Macrino praefecto praetorii positis, qui post eum invasit imperium, interemptus est. conscii caedis fuerunt Nemesianus et frater eius Apollinaris Triccianusque, qui praefectus legionis secundae Parthicae militabat et qui equitibus extraordiνariis praeerat, non ignorantibus Marcio Agrippa, qui classi praeerat, et praeterea plerisque officialium impulsu Martialis. Occisus est autem in medio itinere inter Carrhas et Edessam, cum levandae vesicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores suos, coniuratos caedis, ageret, denique cum illum in equum strator eius levaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est id Martialem fecisse. Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusque id memoriae traditum atque ita Triccianusque Henzen; Recianusque P, Peter. nunc quoque a Carrhenis praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam is addictus mulieribus semper inserviat; qui vero marem deum esse crediderit, is dominetur uxori neque ullas muliebres patiatur insidias. unde, quamvis Graeci vel Aegyptii eo genere quo feminam hominem etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt. Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non adsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatem opinionum edere quam de tanti viri caede reticere. Papinianum amicissimum fuisse imperatori Severo eumque cum Severo professum sub Scaevola et Severo in advocatione fisci successisse, ut aliqui loquuntur, adfinem etiam per secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo commendatum atque ob hoc concordiae fratrum Antoninorum favisse3; egisse quin etiam ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atque ideo una cum iis qui fautores fuerant Getae a militibus, non solum permittente verum etiam suadente Antonino, occisum. multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu pro se et apud populum facinus dilueret, Limum Hirschfeld; deum P, Peter. eumque successisse om. in P1; ins. in P corr.; placed after commendatum in Peter's editions, after Seuero by Peter, on evidence of P, in Jahresb. cxxx. (1906), p. 35; del. as interpolation by Mommsen and Hohl. fauisse Salm.; fuisse P. illum autem respondisse non tam facile parricidium excusari posse quam fieri, est etiam haec fabella, quod dictare noluerit orationem qua invehendum erat in fratrem ut causa eius melior fieret qui occiderat; illum autem negantem respondisse illud esse parricidium aliud accusare innocentem occisum, sed hoc omnino non convenit; nam neque praefectus poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem Getae occisum, et fertur quidem Papinianus, cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse, dicens eum stultissimum fore qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam crudeliter praefecturam vindicaret, quod factum est; nam Macrinus Antoninum occidit, ut supra exposuimus. qui cum filio factus in castris imperator filium suum, qui Diadumenus vocabatur, Antoninum vocavit, idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desiderata est. Bassianus vixit annis quadraginta tribus, imperavit annis sex. publico funere elatus est. filium reliquit, qui postea et ipse Marcus Antoninus Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninorum inoleverat, ut velli ex animis hominum non posset, quod omnium pectora velut Augusti nomen obsederat. illud Salm., Peter; aliud P. dicens cum Petschenig, Peter2; dicentem P. Antoninum ins. by Erasmus; om. in P. Fuit male moratus et patre duro crudelior. avidus cibi, vini etiam adpetens, suis odiosus et praeter milites praetorianos omnibus castris exosus, prorsus nihil inter fratres simile. Opera Romae reliquit thermas nominis sui eximias, quarum cellam soliarem architecti negant posse ulla imitatione qua facta est fieri, nam et ex aere vel cupro cancelli subterpositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est, et tantum est spatii, ut id ipsum fieri negent potuisse docti mechanis. reliquit et porticum patris nomine, quae gesta illius contineret et triumphos et bella. ipse Caracalli nomen accepit a vestimento, quod populo dederat, demisso usque ad talos, quod ante non fuerat, unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, in usu maxime Romanae plebis frequentatae. idem viam novam munivit, quae est sub eius thermis, Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanas plateas non facile quicquam invenias. sacra Isidis Romam deportavit et templa ubique magnifica eidem deae fecit, sacra etiam maiore reverentia celebravit, quam ante celebrabantur. in quo quidem mihi mirum videtur, quemadmodum sacra Isidis primum per hunc Romam venisse dicantur, cum Antoninus Commodus ita ea celebraverit ut et Anubin portaret et pausas ederet; nisi forte iste addidit celebritati, non eam primus invexit. Corpus eius Antoninorum sepulchro inlatum est, ut ea sedes reliquias eius acciperet quae nomen addiderat. Interest scire quemadmodum novercam suam Iuliam uxorem duxisse dicatur, quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudasset, dixissetque Antoninus, Vellem, si liceret, respondisse fertur, Si libet, licet, an nescis te imperatorem esse et leges dare, non accipere? quo audito furor inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eas celebravit quas, si sciret se leges dare vere, solus prohibere debuisset. matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit cuius filium nuper occiderat. Non ab re est etiam diasyrticum quiddam in eum dictum addere, nam cum Germanici et Parthici et Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alam Germani P. annorum gentem devicerat) Helvius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse, Adde, si placet, etiam Geticus Maximus, quod Getam occiderat fratrem, et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transiit, tumultuariis proeliis devicerat.