His gestis Galliam petiit atque ut primum in eam venit Narbonensem proconsulem occidit, cunctis deinde turbatis qui in Gallia res gerebant odium tyrannicum meruit, quamvis se aliquando fingeret et benignum, cum esset natura truculentus. et cum multa contra homines et contra iura civitatum fecisset, morbo implicitus graviter laboravit, circa eos qui eum curabant crudelissimus fuit. Dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit, circa Raetiam non paucos barbaros se ins. by Klein; cm. in P, Peter. interemit militesque suos quasi Sullae milites et cohortatus est et donavit, deorum sane se nominibus appellari vetuit, quod Commodus fecerat, i cum multi eum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem dicerent, et cum Germanos subegisset, Germanum se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus et demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se appellandum, damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo adnexas gestarent. Per Thracias cum praefecto praetorii iter fecit, inde cum in Asiam traiceret, naufragii periculum adiit antemna fracta, ita ut in scapham cum protectoribus descenderet. unde in triremem a praefecto classis receptus evasit. Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit, quando missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis virtutem accessisse iactavit.